Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.

1545. FEBRUÁRBAN. 62 1 62 1 ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK. I. 1544. November 24. Ferdinánd király meghívólevele a nagyszombati országgyűlésre. Ferdinandus Diviua favente dementia Romanorum, Hun­gáriáé, Bohemiae etc. Rex, semper Augustus, Infans Hispa­niarum etc. Egregii ac Nobiles, Fideles dilecti. Quanto studio, aniore' ac diligentia, quibus etiam laboribus et sumptibus multos iam annos saluti vestrae assidue prospiciamus, satis superque vo­bis omnibus exploratum esse credimus; quae etiam in hunc diem obstiterint impedimenta, quominus voti compotes effici potuerimus, adeoque omnes labores et sumptus hactenus ex animi nostri sententia uon cesserint, id quoque satis vobis po­test esse perspicuum. Tametsi enim cuncta in terris summi Dei nutu geri, nemini dubium esse debet, quantum tamen et dissensiones in Regno mutuae, et vis ingens praepotentis bo­stis, salutaribus nostris caeptis, institutisque obfuerint, nemo est, qui iguoret; animus consiliumque nostrum nibilominus id semper fűit, ut quo maiora pericula imminere isti Regno nostro conspiceremus, eo magis in Dei erga nos dementia atque defensione speraremus, eoque semper ardentius, illius auxilio, insisteremus defensioni, neque ullis quantum vis ad­versis casibus, ab incepto praeclaro opere sineremus nos ab­sterreri. Et cum antea multoties tum proxime per longa terra­rum spatia iter emensi, Spyrae, in Diaetá Imperiali perfeci­mus, ut et praesenti anno defensio Hungáriáé, sumptibus et contributione Sacri Romani Imperii Principum et Statuum

Next

/
Oldalképek
Tartalom