Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1544. és 1545-ben.

(608 MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 2. Item, Comitatus, qui anno superiori Congfegationi Deb­retzinensi interfuerunt, et censum Caesari reddere polliciti sunt, nondum tamen restituerunt, ad festum Beati Joannis Bap­tistae administrare teneantur, et qui reddere recusaverint, per omnia opportuna remedia administrare cogantur. 3. Item, ad censum et ordinationem munerum Caesaris et Passarum contributio unius floreni ad festum Joannis Bapti­stae administrari debeat. 4. Item, pro conservatione Gentium contra potentiores et impetitores bonorum, et ad diversas Regni necessitates, con­tributio alterius unius floreni ad festum Nativitatis Domini solvatur; si vero necessitas postulaverit, etiam ante tempus praefixium exigi debeat. 5. Item, certi et soliti proventus regii, cum postulati fue­rint, more solito, ut antea, etiam deinceps Maiestati Regiae restituantur. 6. Item, Jobbagyiones sive incolae res sex florenorum non habentes non dicentur. 7. Item, Curia nobilitaris non dicetur. 8. Item, incolae novas domos aedificantes infra spatium unius anni integri non dicentur. 9. Item, in Curia nobilitari habitantes non dicentur, qui vero extra sessionem Nobilitarem re'sidentias habent, res in valore florenorum sex habentes, dicentur. 10. Item, pro deceni Jobbagyionibus secundum consuetu­dinem antiquam relaxentur. (?) 11. Item, Servitores, Mercenarii, Libertini, Allodiatores non dicentur. 12. Item, in Curia nobilitari, ubi Nobiles residentiam non faciunt, un us pro hospite relaxetur, caeteri sex florenorum res habentes dicentur. 13. Item, Libertini, qui Dominis neque Nonas solvunt, neque aliquam solutionem faciunt, ad juramentum Judicum relaxentur. 14. Item, Mercatores, Negotiatores, Institores, et quicun­que mercionalibus rebus hoc in Regno quaestum faciunt, ac domibus carent, de rebus centum florenos valentibus, unum Űorenum solvere teneantur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom