Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.
1543. NOVEMBERBEN 581 tietur, sed ea kis eonferet, qui iurati iustitiam omnibus faciant; lianc enim Maiestas sua iuter fideles subditos suos onmino vult admiuistrari. Datum iam pridem est per Maiestatem suam mandatum, et nunc quoque dabitur, Domino Andreae Báthory Capitaneo suo, ut Christopherus Kawassy praefectus arcis Huzt a suis nefandis sceleribus, et ab oppressione fidelium Nobilium Comitatus Maromarussiensis, per omnia remedia prohibeatur et coerceatur, et si a suis malefactis, moribusque pravis 11011 resipuerit, puniatur. Quamvis Sua Maiestas pro comperto habeat successionem sylvae fluminis Rabe, atque munitionem eius regionis ad profugium et permansionem fidelium subditorum suorum, necessaria esse, ad quam scilicet munitionem, et ob naturam situmque loci, et ob securitatem muniti operis, fideles subditi sui, tempore periculi et hostilitatis, una cum pecoribus, jumentis et rebus suis, tutum receptum habere possint, ut satius esset et commodius manu ferventi una vice pro profugio et salute publica hoc, quicquid est operis, perficere, quam in eo ob operariorum paucitatem diu; herere, attamen Sua Maiestas inandabit, ut quantum fieri poterit, labores fidelium subditorum suorum Comitatus Castriferrei moderentur. Quum Castrum Saaros non parum adferat momenti ad defensionem et salutem partium regni Maiestatis regiae superiorum, ut si quid hostile (quod Deus avertat) contingeret, ex Castro fideles subditi Suae Maiestatis defendi facile possent, necessariumque ob eam rem esset, quo aliquid ex publico ad levanda servitia et necessitates eiusdem arcis semel contribueretur, ut postea Comitatus ipse de Saaros a laboribus et subsidio continue illi ferendo liberaretur. Quare clementer liortatur Maiestas sua eosdem fideles subditos suos ipsius Comitatus de Saaros, velint tum defensionis suae propriae, tum publicae quietis causa, aliquid ex communi facultate contribuere, ut es ea contributioue equi currules, et alia iumenta coemi possint, foenique ac avenae et pabulorum aliquid, huiusmodi jumentis necessariorum, designare, dandumque decernere, quibus servicia et labores castri ipsius sufferri et peragi possint ; ita procul dubio futurum est, ut et necessitatibus atque serviciis arcis, ex