Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.

A BÉSZTÉRCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS iorura, vt in excidium hostium nominis christiani, intelligant omnes homines extrema eos quoque subire esse paratos. Ad quas ]iteras sic ex Nurembergensi conuentu proxima hyeme responsum fuisse constat, sic sacre Regie Maiestati a principibus et statibus Imperij firmiter oblatum, ut viginti quatuor millium hominum subsidium cum semestri solucione estate proxima Maiestas Regia ad nutum suum in Hungarica expedicione sese habituram sciret, et maiora additum iri, si ivrgens necessitas exigeret. o O Quo quidem responso etsi non parum erant Hungari co­moti, prioréin deliberacionem tantorum principum jmutatam ure admirantes ; quod tamen videbatur ne hoc quidem me­diocre futurum subsidium, quodque caeteris quoque christianis principibus defensionem Hungarie eure foré sperabant, ita se ipsos compararunt, vt cum ex pecuniario subsidio inter se de­creto Regni fines ad inicium estatis vsque ab insultibus ho­stium tutati sint, tum vero instructos armatosque viritim in­surrecturos ad proximam generál lem expedicionem penesRegiam Maiestatem et Imperij exercitum deliberarint. Ecce autem hoste formidabili inicio estatis magna vi Regnum inuadente, consiliaque et conatus christianorum prin­cipum celeritate preueniente, munitissime due arces Soklyos et Walpo primo impetu, cum einitate et Ecclesia Quinqueeccle­siensi, dicionis sue hunt, nec multo post idem arcem Strigo­nienseni obsidione einctam per deditionem capit, postremoque Albam Regalem sedein et sepulchrum dominorum Regum haud din obsessam expugnat, sicque occupatis minimo negotio po­tioribus regni munimentis, que ex superioribus cladibus reli­que erant, ijsdemque validis presidijs íirmatis, insequente nemitie, prius ipse reditum instituit, quam vlle vsquam chri­stianorum copiae in perniciam illius apparerent. Et quanquaui Maiestas Regia, solita sua sollicitudine in­defessa acrique studio, nusquam milites conscribere, armare classem, delectus habere per Regna et prouincias suas nus­quam pretermiserit, omuiaque diligenter pararet, quo, prius­quam hostis abiret, victoriam illi de manibus eriperet, sic tamen res cecidit, vt prius ille peractis, quae proposuerat, que­que premissa sunt, in reclitu esset, quam sua Maiestas Regia

Next

/
Oldalképek
Tartalom