Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.

1543. NOVEMBERBEN. 571 hoc rerum et temporum statu ab eis in rem ipsorum prestari posse uidebantur, in eos tandem articulos conuenerunt, quos ad suam Maiestatem mittunt, et alia insuper Maiestati sue Re­gie per dominos oratores ex conuentu ad eam delectos signi­ficarunt, Que ex ipsis dominis oratoribus coram sua Maiestas cognoscet; Supplicantes, ut Maiestas sua articulos et decreta huiusmodi grato et clementi animo accipiens, authoritate sua Regia benigne confirmare, et ad effectum perducendos curare dignetur. Quia uero rerum omnium caput est, ut sua Maiestas iu­eunte vere (uti obtulit cum ualido exercitu sese in Regnum recipiat, ex eoque, secundum Deum, omnis salutis et conser­uationis huius Regni et uicinarum prouinciarum ratio depen­det, nam alioqui frustra retinere conamur ea, que restant, nisi amissa recuperentur, et hostis primo quoque tempore e uisce­ribus Regni eijciatur; hoc precipuum Maiestati Regie, domino eorum clementissimo, liumilime supplicant omnes status atque ordines Regni: ut sua Maiestas aduén tum suuni ultra tempus designatum differre nequaquam uelit,persuasumque habeat, cum antehac per multa secula, adeoque iam inde ab ipsis fidei 110­stre primordijs in hoc Regno Hungari semper pro fide, pro religione Christiana continua bella cum hostibus gesserinti seseque diu cunctis populis Christianis et gentibus propugna­culum exhibuerint aduersus Thurcas, habeantque a maioribus suis clarissimis uiris tanquam per manus traditum, ut ad inte­ritum usque excidiumque extremum ijsdem semper insistant uestigijs, excellentemque ipsorum imitentur uirtutem, hoc quoque tempore, donec auxilij atque opis externe, sine qua uel niinimo rnomento subsistere iam non possunt, spes aliqua afful­serit, nusquam eos uel maiorum glorie, uel sue dignitati ac nomini defuturos, extremaque omnia subituros libenter penes suam Maiestatem et Christianos populos, qui eis uenerint in subsidium. At si (quod minimé credunt, minimeque uellent) contingeret aliqua forte de causa diutius subsidum - ditferri, et ipsi soli undique destituti hostium furori et libidimi relinque­rentur obiecti, quibus resistere proprijs uiribus non posse eos plane constat, cum nullum eis ad exteras nationes pateat per­fugiitm, quo se cum uxoribus et liberis recipere, euitareque

Next

/
Oldalképek
Tartalom