Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.

568 A JJESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁ<.'GYŰLÉS Newgradiensis, ex proprijs suis pecunijs ad conservationem Castri illius fecit, inscribere dignetur; consultius enim esse, ut in manibus eius sint, quam ut per Turcas possideantur. Supplicatur Maiestati Vestre, ut Georgio Homonnay com­mittere dignetur, quod Leonardo de Bayanhaza syluam inter alia occupatam, abactaque pecora restátuat, et ne deinceps im­pediat. (Egykorú irat a bécsi titkos levéltárban.) IV. 1543. November. A beszterczebányai országgyűlésnek válasza a királyi előterjesztésre, Responsio Prélatorum, Baromm ac Nobilium, áliorumque ordinum et statuum Regni Hungarie, in conuentu Nouozo­liensi, pro festő Beate Elizabeth, anno MDXXXXIII. celebra­to, congregatorum, ad legationem sacratissime Regie Maiestatis facta. Post humilimam fidelium seruitiorum in gratiam sacra­tissime Regie Maiestatis commendationem, Prelati et Barones ceterique ordines et status Regni Hungarie Nouizolij congre­gati, fideles et subditi sue Maiestatis, ad benignam legationem sue Maiestatis respondent: Satis iam superque constare ipsis? quo studio, qua diligentia quamque solicita ac indefessa solici­tudine paternoque plane amore Maiestas sua, iam inde ab initio Regiminis sui in Hungaria, defensionis et conseruationis ipso­rum curam gesserit, quodque propterea ingentes sumptus, pericula ardua et labores immensos pertuierit, ut tandem vide­licet Regnum uniret, et liostes ex eo communes exterminaret, adeoque nihil pretermiserit, quod ad ista omnia celeriter et ex sententia conficienda pertinere intellexerit ; ut plane nisi Ma­jestas sua Regia hoc studio et hac pietate saluti et conserua­tioni Hungarie assidue prospexisset, iam dudum in extremum excidium nationem Hungaricam prolapsuram fuisse facile agnoscant-

Next

/
Oldalképek
Tartalom