Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.

56 2 A BESZTERCZEliÁNYAT ORSZÁGGYŰLÉS digeant, dominus Locumtenens vna cum aliis ordinariis Judi­cibus sibi adha erentibus, non solum casuum quinque violentias et transmissiones, sed vniuersorum iurium pignoratitiorum, nouorum debitorum, dotum et paraphernorum, damnorum et violentarum occupationum, continue iudicare debeat, exequu­tionemque in rebus iudicatis fieri curet. Articulus XXXIII. Quoniam Comitatus superiores citra et ultra Tibiscum existentes, iam antea supplicarint, ut cum propter longinqui­tatem locorum, caeteraque impedimenta obstantia, signanter vero pericula a Turcis imminentia, iudiciorum causa venire non possent, Maiestas Regia velit eo Judices delegare, moclo­que iidem Comitatus hoc instantissime petunt, et videtur aequum esse, vt administratio iuris non denegetur illis ; Pro­inde Maiestas sua dignetur annuere, ut domino Andreae de Batlior, pro praesentis temporis ratione, Protonotarii et As­sessores adhibeantur, pro cognoscendis differentiis subditorum qui in partibus illis sunt. Articulus XXXIV. Piacúit, vt deliberationes et Articuli Conuentuum prio­rumNouizoliensium videlicet et Posoniensium, in quibus nunc variatio nulla fit, obseruentur, executionemque habeant. Artic u 1 u s XXXV. Item, vt statutiones post violentam et indebitam bono­rum occupationem f'actae nullius vigori.s censeantur, debeant­que domini Capitanei huiusmodi bona rectificare, et eiectis violentis occupatoribus, reddere his, a quibus sunt adempta, et ad quos pertinent. Articulus XXXVI. Dicuntur praeterea esse nonnulli plebeae conditionis ho­mines, qui praedia Nobilitaria pecuniis empta possideant,

Next

/
Oldalképek
Tartalom