Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.
560 A HÉSZTKKÖZEBÁNYAI ORSZÁíiGVITLES niocli possessionis, collecta manu colonorum, in tales insurgere, eosque capere et captos ad puniendum et satisfaciendum in manus Capitaneorum, si propinqui fuerint, alioquin ad manus Comitis vel Vicecomitis illius Comitatus dare debeant, simul cum rebus hominis detenti. Qui quidem Capitanei vel Comites, de damnis illatis teneantur satisfacere colonis ex rebus nocentis, et nocentem ipsum seuere punire. Articulus XXVI. Quia vero publica querela est, erectas esse et constitutas per nonnullos, partim Tricesimarum, partim tributorum nomine , nouas exactiones, easque grauissimas in locis inconsuetis 5 quibus non solum liberarum ciuitatum ciues et coloni, secl etiam Nobiles acerbissime vexarentur et taxarentur de his rebus, quos non quaestus gratia, sed ad vsus necessarias emerent, aut emptas domum veherent. Idcirco decretum est, vt nouae huiusmodi et inusitatae exactiones, per quoscunque et vbicunque, in derogamen libertatis publicae Nobilium et ciuium, incolarumque Regni, erectae et institutae, aboleantur et cessent; debeantque domini Capitanei dare operám, vt contra praesentem constitutionem facientes, merita poena puniantur ; similiter et ciuitatibus tam liberis, quam montanis sua libertás seruetur, nec ciues ipsi iniustis et inconsuetis arestis, tributis, aut exactionibus, contra eorum priuilegia opprimantur. • Articulus XXVII. Cusores monetarum adulterinarum, si qui deprehensi fuerint, per Maiestatem Regiam et dominos Capitaneos, poena in generali Decreto expressa, seuere puniantur. Articulus XXVIII. Cum ex querelis publice propositis constet, Capitula, Conuentus et Ecclesiasticas personas indigne decimis suis spoliari per nonnullos, tum dominos, tum Nobiles, adeo, ut nec sustentationi illorum, nec oneribus def'ensionis ratione decimarum impositis, satisfieri possit: debebunt domini Capitanei