Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.
554 A BESZTER0ZEBANYA1 ORSZÁGGYŰLÉS rum quoquomodo per vim et i n j úriam possessorum, defacto consentiant, Capitanei autem supremi ex eorum officio id vbique observari faciant, per omnia remedia et gravamina opportuna, iuxta articulos infra denotatos. Articulus II. Si qui autem futuri essent, qui huic deliberationi satisfacere nollent, animadvertere debent in tales domini Capitanei supremi, iuxta priorem constitutionem Novizoliensem, et niliilominus bona huiusmodi indebite occupata, his ad quos pertinent restituere ; assistantque in hoc dominis Capitaneis copiae et gentes tam dominorum, quam Nobilium, quas videlicet iuxta praesentem deliberationem alere clebebunt. Articulus III. Violenti autem possessores et occupatores bonorum, qui aliena bona requisiti reddere nollent, post restituta per dominos Capitaneos huiusmodi bona, pro violentiis et damnis illatis iure requiri possunt, et ex parte talium iustitia administretur. Articulus IV. Quia bis annis per violentos quosdam certa castella et fortalitia extructa sunt, ex quibus occupationes bonorum, rapinae, violentiae et plurima malorum genera, tam Nobilibus, quam miserae plebi inferuntur: decretum est, vt huiusmodi castella et fortalitia domini Capitanei demoliantur et prorsus aboleant, inter quae sunt castella in Hangach, Sztropko, et e regione huius erectum per Georgium Seredy et caeterae id genus novae munitiones ; nec liceat deinceps cuipiam castella noua erigere. Articulus V. Coloni item ex bonis Nobilium et personarum Ecclesiasticarum per vim alio translati, sub poena generalis Decreti resti tuantur.