Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

II. A NYITRAI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1537. Novemberben.

1537. NOVEMBERBEN. / 49 libus congregatis et ad articulos consentientibus, qui viderent, quod absque gencium conseruatione terra hec salva esse non posset, et opus foret, ut Maiestas sua aliter de defensione co­gitaret ac prospiceret, si presentibus postulacionibus non ac­quiesceret. Quod putassent domini ac Nobiles futuram difficultatem de decimis decimarum, pro quibus teneri geutes pro provincie defensione postularent, de quibus eciam articuli mentionem faciunt; tarnen si domini prelati lioc facere aliquo modo gra­varentur (quod quidem credibile esset), Maiestati Regie suppli­cent domini Nuncij, ut si hoc dominis prelatis grave videtur, eius Maiestas cogat illos tenere eum Numerum gencium, quem racione totalium decimarum ex Regni decretis debent, Cum deeimas fere durius, quam un quam antea nunc exigere soleant, et omnino eiusMaiestas non dignaretur abolere consvetudinein alendorum Militum racione decimarum, per predecessores suos felicis memorie Reges ordinatam. Hoc autem proponant Maiestati Regie ad tempus et ne­cessitate expostulante esse statuta et ordinata, Nam de gene­rali defensione alium et certiorem modum eius Maiestas exco­gitare, indicta publica diéta, dominus locumtenens significasset; hec autem eo modo, quo in articulos deseripta sunt, confirmari ab eins Maiestate supplicent, Nam si quid variatum fuerit, et domini ac Nobiles a constitutione resilient, nihilque contri­buent, Et cum hoc gentes jam conscripte dimittentur, hostes­que irrumpent elapsis Inducijs, et depopulabuntur dicionem sue Maiestatis. (Egykorú másolata a bécsi titkos levéltárban.) Magyar Országgyűlési Emlékek. II. 4

Next

/
Oldalképek
Tartalom