Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XI. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1542- és 1543-ban.
1542- ks 1543-BAN. 521 täte et priuilegijs couseruare et retiiiere dignetur, et vbj necessitas postulauerit, Maiestatemque cesaream requisierint, ab hostibus quoque externis sua Maiestas defendere faciat. Quoniam iu vniuerso orbe terrarum neminem alium, post deum altissimum, liabent, quj eos defendere et conseruare posset, preter inuictissimaru cesaream Maiestatem. Secundo, supplicant Maiestatj cesareae, tan quam domino ipsorum elementissimo, ne Maiestas cesarea eos considerare velit, quj hactenus ex dominis Baronibus Maiestati suae contrarij fuerunt, sed illorum erratis Maiestas cesarea clementer indulgeat, et eos omnj dementia et mansuetudine Imperatoria sub fidelitatem suae Maiestatis suscipere dignetur. Multj enim hactenus Imperatores fuerunt, quj id optauerunt, vt Hungaricam nationem in fidelitatem suam subijcere possent, quod tamen neminj praeter inuictissimum cesarem concessum est. In hoc quoque supplicant potentissimae cesareae Maiestatj, tanquam domino ipsorum elementissimo, vt inuietissimus cesar dignetur talem pium dominum locumtenentem Budae constituere et relinquere, quem de omnibus ipsorum necessitatibus liberrime quilibet conueuire ac adire possit, etrelationem bonam ab eodem accipere, et quj pauperes colonos simul etiam dominos Barones in eorum libertatibus conseruet ac defendat, neque aliqua molestia eos afficere velit, vt possint omnes sub fidelitate et dementia potentissimi cesaris, in pace et tranquillitate vivere, et pro salute ac longissima vita jnuictissimj cesaris deum altissimum perpetuo orare. Yltimo supplicant Maiestati suae, tanquam domino ipsorum elementissimo, vt potentissimus cesar aliquibus literis assecuratorijs de dementia suae Maiestatis ita eos certificate et confirmare dignetur, vt penes illas confidenter in fidelitate Maiestatis suae permanere possint, et quibus literis etiam alios dominos, quj in externis Regionibus viuunt, ad clementiam suae Maiestatis pertrahere valeant. Desiderium autem potentissimae cesareae Maiestatis de mittendis victualibus et ordinandis muneribus, ac soluendo censu, intellexerunt; juxta optatum igitur cesareae Maiestatis paratj sunt et victualia prebere, et munera conficere et censum soluere, omnia denique secundum mandatum potentissimj 33*