Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XI. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1542- és 1543-ban.
1542- ks 1543-BAN. 507 XIV. 1543. Július. A debreczeid részleges gyűlésnek, Ferdinánd királyhoz küldött követei részére adott utasítása. Tnstructio apud Sacram Regiam Majestatem per Nunccios dominorum Nobilium, qui eongregacioni Debreezenicnsi interfuerunt. Inprimis domiui oratores et maudatarij dominorum Nobilium, qui eongregacioni in Debreczen celebrate interfuerunt, Sacre Regie Majestati fidelium subditorum fidelissima eorum seruieia Maiestati sue humiliter Offerent. Tandem jmmortales debebunt Eius Maiestati babere gratias pro eo, quod Maiestas sua ex genuina erga nos fideles suos subditos pietate et clemencia publicam regnicolarum suornui constitutionem Nouizoliensein non ratam et firmám habuit solum, verum eciam ad illius debitam execucionem, magnificum dominum Andreám de Bathor, fidelem eius Majestatis subditum, supremumque Capitaneum ammandauit ad has partes, qui juxta ejus majestatis mandatum, nulla in re pro debito officij sui jussa eius Maiestatis reiieiendo, veluti obedientissimus ejus maiestatis fidelis subditus, non exigua in parte constitutionem ipsam executus est; nunc quidem, pro officio suo sibi jniuneto, quo magis eius maiestatis mandato satisfaceret, ipsamque constitucionem stabiliorem et firmiorem redderet ac promoueret, dominis magnatibus nobilibusque vniuersis maiestati sue fidelibus subditis, liuc ad oppidum Debreczen conuocatis, rem omnem, que ad eam ipsam constitucionem pertinebat declarauit et ipsis proposuit, quo clare intelligeretur eam non ad ipsorum ruinam, sed pocius tutelam et defensionem esse decretam, ne quis presertim temerarius crassaque pertinacia ductus huic rei tam salutari sua temeritate contrauenire attemptaret. Quam Maiestatis sue fideles subditi certo cognoscentes, (sic) grato ab eo susceperunt animo, maximoque aífectu et animj prosperitate eam amplexati sunt, gratias jnsu-