Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XI. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1542- és 1543-ban.
1542- ks 1543-BAN. 505 mo) plurimum in ipso spei ac fiducie rerum omnium ex sententia ibi gerendarum posuisse eadem et collocasse preseferat; nam si eo vel neglecto, vel non consulto, et cumprimis adhibito, Maiestas Vestra aliquid cum illis transigere aggrederetur, procul dubio non modo nulluni redderetur subsidium, sed (vt est hominis illius ingenium) ratus a Maiestate Vestra se contemni, vel in aliqua apud ipsam esse suspitione, quibus posset rationibus conatus Vestre Maiestatis oppugnaret, nec parum afferret rebus omnibus detrimenti. Que quidem omnia vt cessent, et ille occasionem nullám habeat, non optime negotia omnia Vestre Maiestatis promouendj et fideliter jnseruiendi: videntur, priusquam ad eas partes mittatur, seriben de esse litere ad eum, sub hac formula, quam cum presentibus ad Majestatem Vestram misimus ; vt sic jntelligat, quod supradiximus, Maiestatem Vestram et liec et alia omnia in illis locis ipsius opera potissimum ex sententia confici posse, sibi persuasisse, et Maiestatem Vestram ipsius autoritatem augere potius jn dies velle, quam vlla ratione comminuere. Videntur etiam ad Comitatus dande esse litere pro administrando subsidio breues, adjuneta clausula, vt credant ijs, que Vestre Maiestatis nomine dominus Michael Somlyay retulerit; ad dominos vero, qui pari ratione sunt trans Tibiscum, litere tantum Credentie videntur conscribende. Quod si videretur fratri Georgio postmodum conuentum haberj oportere, poterit, eius consilio et auctoritate, quod factu fuerit optimum, decerni. Habebit autem a nobis jnstructionem idem Somlyay: priusquam cum his literis Vestre Maiestatis, que petuntur, eo vadat, vt si intelligeret fratris Georgij aiiimum vel jnfidelem vel minus solicitum in his Maiestatis Vestre negotijs, certis módis et rationibus procedat cum dominis ac comitatibus pro erigendis confirmandisque eorum animis in fide Vestre Maiestatis. Has igitur literas, si Maiestati Vestre probabitur, nostrum consilium, curabit ad nos quam citissime transmittendas, vt Somlyay tempestiue eo dimittatur. Verum quia his negotijs in illis partibus ex sententia conficiendis varié, vt supradiximus, et vti Maiestas Vestra jntelligit, sese offeruut difficultates, ad eas vero omnes tollendas yna ratio t'acilis et expedita esse videatur, que quidem diuersas