Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XI. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1542- és 1543-ban.
1542- ÉS 1 543-BAN. 493 Bydy e quodam claustro castellum communitum esse; ac licet Majestas vestra domino Homonnay superinde literes dederat preceptorias, desistere tamen noluemnt; proinde fratres mei hinc quoque Majestati vestre supplicant, dignetur Majestas vestra, eam munieionem ad demoliendum demandare. Postremo, domine clementissime, fratres mei Majestati vestre ingendi desiderio supplicant, vti domino Caspari Seredj inter eos nullám penitus dicionem ferre permitteret: eum ettenim tollerare nullomodo possunt, jmo et inprescnciarum ipsum solum formidant, jntendit enim oppidum Debreczen occupare, vbi eum, vt dixi, ferre nullomodo volunt. Instructio ad p r i u a t a m Audiencia m. Subsidium floreni unius et denariorum quinquaginta, sub nomine et praetextu Census Imperatoris Thurcarum, atque item subsidij Reginalis Maiestatis, vt exigatur. deliberatum est; partim, vt commodius exigatur, sicutenim pleraque loca Majestatis vestre, partim que omnino dicionis Majestatis vestre, quedam propemodum dicionis Imperatoris, quedam citra controuersiam dicionis Reginalis Majestatis esse apparent, ex his que Thurcis vicina sunt, si palam nomine Majestatis vestre subsidium exigeretur, procul omni dubio jllico depopularentur, ex reliquis nisi nomine Imperatoris aut Reginalis Majestatis exigerentur, ratio exactionis ad effectum deduci nullomodo posset; partim vero, vt eciamsi jmperatori aliquid jmpendendum erit, nostre partes interea, donec dei auxilio, Majestas vestra, Christianorum principum juuamine, ad defensionem hamm parcium consultiore ordine providere poterit. incolumes conseruentur; alioquin enim, si videlicet, vt dixi, subsidium palam Majestatis Vestre nomine exigeretur, nos omnes periremus, et vel mitteremur sub gladium, vel in manc-ipatum redigeremur, vel autem seminudi expelleremur, eoque modo neque Majestati vestre, neque item Christiane reipublice et neque nobismet proficeremus, jmo priusquam statutum tempus, quod Majestas vestra constituit, et ad quod Nos quoque anhelamus,