Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XI. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1542- és 1543-ban.
1542- ííS 1543-BAN. 489 scepit, id iuxta singularem nostram de se fidutiam et expectationem porro facere et agere studeat, et quo deuotio tua tanto magis in proxime futuro conuentu res et negotia nostra, secundum conclusionem et oblationem in dieta Posoniensi paucis ante diebus finita per regnicolas factam, pariformiter dirigere et accomodare queat, opere pretium sane duximus ad deuotionem tuam exempluni articulorum conuentus Posoniensis transniittere, quo intellectis illis apud reliquos istic status et regnicolas omnia in conformitatem ageret, et ad optatum finem perducere laboraret ; quod vt faciat, se identidem gratiose requirimus et liortanmr. Potuit autem deuotio tua ex proximis literis nostris facile intelligere, nos liaud quidquam negligere statuisse earum rerum omnium, que ad conseruationem, eliberationemque prefati regni nostri pertinent, et in omnem sane partém dies noctesque enitemur, vt in tantis liecessitatibus et periculis, nedum Hungarie, sed toti Christiamtati incumbentibus, offitio nostro satisfaciamus ; parati nimirum, non solum vniversas facultates nostras in eo impendere, sed et vitam si opus fuerit pro salute et tuitione fidelium regnicolarum nostrorum profundere. Ceterum pergrata est nobis diligentia illa deuotionis tue circa explorationem rerum Turcica1*11111, de quibus nos continue certiores facit, et quia ejusmodi prescientia et indagatio de Turcarum conatibus magnum momeiitum habere videtur, ad res eo cautius et prudentius gerendás et disponendas : petiuius a deuotione tua, vt in hoc scribendi genere ceptam diligentiam suam continuet, et in ceteris omnibus , quae ad istarum partium , vt supra diximus, propugnationem specteilt, debitam curam gerat, quod omni gracia et cleniencia nostra regia erga se recognoscemus. Datum Prune 29. Novembris 1542. Az irat élén: Fratri Georgio episcopo Varacliensi. (Eredeti fogalmazata a bécsi titkos levéltárban.)