Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.
l!>42. NOVEMBERBEN. 457 statem penitus hostium redigantur, quantum excidium circumvicinis populis atque adeo toti Christianitati redundaturum sit, f'acile est omnibus jam nunc animo cernere. Illud etiam apprime necessarium esse ducunt, quod Vestra Maiestas constituit, priusquam ex Iiis locis abeat, fmitima loca in Regno ubique neeessariis praesidiis firmare, ne qua per lianc hyemem ad devastandam ditionem Vestrae Majestatis liostibus pateat locus, quodque modum etiam atque ordinem constituere decrevit, quo Articuli Nouizolienses executioni demandentur; sic enim sublatis discordiis mutuis, ac discordiarum fomitibus penitus extiuctis, futurum haud dubitant, ut Dei optimi maximi in nos ira avertatur, idemque piacatus aliquando propitius, jam tandem fidelium suormn caeptis faveat et vota obsecundet. Quum autem, ut praedictum est, tum priora illa, cum praesentia Majestatis Vestrae consilia, conatusque omnes ad salutem et conservationem nostram, hoc est Hungarorum, imprimis spectent, et ob id deceat, quorum res agitur, praecipue sane eos manibus pedibusque eniti et conari ad quietem suam, hostiumque exterminationem, quo vel sic circumvicini populi et exterae nationes ad deferendam eis opem inflammentur» fideles et subditi Majestatis Vestrae, liaec atque alia prae oculis habentes, libertatisque et salutis, sanguine Majorum et virtute partae, apprime cupidi, de Mandato Vestrae Majestatis hunc in locum congregati, in hos Articulos convenerunt, pro tuendis hac liieme íinitimis locis Regni, exequendis Decretis Conventus Nouizoliensis, generalique expeditione juvanda, qui cum praesentibus sunt Majestati Vestrae praesentati. Quos quidem Articulos et has oblationes fidelium subditorum suorum Majestas Vestra grato et clementi animo accipere, Regioque suo consensu confirmare, et executioni demandanda quamprimum curare dignetur, ac cum ipsa pro certo habere, tum Sacri Romani Imperii ac caeteris Christianis Principibus affirmare : fideles et subditos suos de Regno Hungáriáé viribus attritos, licet etiam pene ad extremum redactos, simul etiam tot tantorumque periculorum in medio positos, magno tamen et forti animo, majorum suorum exemplo, ad interitum usque penes Maj estatem Vestram per omnes fortunae casus