Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.

1542. NOVEMBERBEN . 461 43í cliuersis Comitatibus noxmisi lachrjmis Prouincialium, magna cum licentia impune viuere dicuntur, ad ea loco, quae pro de­fensione Regni opportuna esse viderentur, citra vllam moram locanda gratiose curare dignetur, et destinare aliquos fidedig­nos de Curia, ad inquisitionem de damnis illatis faciendam et fideliter conscribendam; quae tandem gratiose solui iubeat, per deductionem stipendiorum earum gentium, quae miseram plebeculam ad extremam inopiam plerisque in locis redegisse dicuntur, ac insuper Capitaneos eorum animadversione dignos poena debita afficere committat. De caetero autem eos, qui defendere Regnum et non quempiam oífendere debent, in suos fideles et subditos impune grassari non patiatur, et liceat om­nibus tales depredatores de suis bonis repellere. Datum vige­sima tertia Nouembris, Posonij, anno Domini Millesimo Quin­gentesimo Quadragesimo secundo. (Kiadva: Decreta, Constitutiones et Articuli Regum inclyti Regni Vngariae Nagyszombat. 1584. 419—431. 11.) VI. 1542. November. A pozsonyi országgyűlésnek Ferdinánd királyhoz intézett felirata, melyben az alkotott törvények megerősítését kérelmezi. Sacratissime Rex, Domine Domine Clementissime ! Perspectum est omnibus Praelatis, Baronibus, caeterisque ordinibus ac statibus Regni Hungáriáé fidelibus et subditis Majestatis Vestrae, quo studio, quave cura, solicitudine, páter­noque prope amore, Majestas Vestra, jam inde ab initio, post luctuosum illum serenissimi quondam Dommi Ludovici Regis casum in hunc usque diem, ad defensionem, conservationemque et unionem Regni sui Hungáriáé, vires animumque suum in­tenderit, quodque nullis propterea laboribus, nullis periculis aut sumptibus, quantumvis arduis et poene incredibilibus pe­percerit, ut Regnum ipsum, tum intestinis discordiis in diver­sas partes distractum, ad unionem et pacem mutuam redigere,

Next

/
Oldalképek
Tartalom