Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.

1542. NOVEMBERBEN. 43í cum omni seueritate, ne quis de caetero sub eorum stipendio maneat, vel denuo accedat. Articulus XL VI. Inscriptiones illas, quas Regia Maiestas super castris, eastellis ac cunctis bonis et prouentibus Ecclesiarum Dei ac dominorum per haec tempóra fecisset, et iuxta constitutionem Nouizoliensem in propria persona sua reuidere debuisset, prae occupationibus tarnen grauiorum negotiorum suae Maiestatis cognoscere hactenus minimé licuisset. Eas itaque omnes in­scriptiones Maiestas sua domino Locumtenenci et Judicibus Regni ordinarijs, in proximis iudicijs reuidenda et adiudicanda committere dignetur, ne per absentiam suae Maiestatis inde­cisa maneant. Articulus XLVII. Quod Maiestas Regia illa bona et pessessiones, nec non Abbatiam de Borsmonostra, quae in Comitatu Soproniensi et Castriferrei per Germanos occupata et ad castra sua, similiter in eisdem Comitatibus habita, annexa sunt, dominis eorum terrestribus restituere faciat, ac taxas seu contributiones, tarn de eisdem bonis occupatis, quam etiam de castris et pertinen­tijs eorum, de quibus subsidia Regiae Maiestati contributa, vel pecuniae exercituales in medium Comitatuum Regni ab anti­quo soluere consueuerunt ; specialiter autem de pertinentijs Rolioncz, quae ad Coronam et Jurisdictionem Regni Vngariae iudicialiter pertinere compertae sunt, etiam deinceps in me­dium eorundem Comitatiium admiuistrare committat. Denique metas quoque Regni Vngariae, per Morauos ac etiam Germa­nos, circa fluuium Laitha, et alias vbiuis occupatas et distrac­tas rectificari faciat. Articulus XLVni. Status item et Ordines Regni supplicant Regiae Maie­stati, Domino eorum clementissimo, tum domini Reuerendis­simi Episcopi Jauriensis, tum Petri Bakith, pariter et Relictae ac liberorum quondam Pauli Bakitli nomine, dignetur nacta prima occasione, pro arce Sabaria Episcopatus Jauriensis, per

Next

/
Oldalképek
Tartalom