Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.
1542. NOVEMBERBEN. 43í cum fieri solent, non obstantibus quibuscunque exemptionibus, eisdem ciuitatibus et oppidis datis vel dandis, solitis grauaminibus semper compellant. Arti culus XXXVI. Possessiones item, quae per hos annos a corpore Comitatus cuiuspiam per potentiam auulsae sunt et distractae, et alicui Comitatui illis viciniori annexae, Comites talium Comitatuum, sub amissione officiorum suorum, restituere teneantur. Articulu s XXXVII. Comitatus Hontensis, violentia Comitum suorum partium diuersarum, Francisci videlicet Nvari et Melchioris Balassa, hisce disturbiorum temporibus, in duas partes diuisus fűit. Qui quidem Comites, cum ne modo quidem patiantur Comitatum ipsum in ynionem venire, ita ut administratio eiusdem Comitatus, instar aliorum Comitatuum, in eodem loco sedis Judiciariae fieri posset. Tum igitur ex eo, tum quia ijdem Comites ad rite administrandum Comitatum ipsum nondum iurasse dicuntur, statutum est, vt Comites ipsi, cum liic nunc praesentes sint, aut jurent coram Maiestate Regia, aut officio priuentur, et loco eorum alij substituantur. Qui si jurauerint, Maiestas regia dignetur eis serio committere, sub amissione officij ipsorum, vt Comitatum ipsum citra vllam moram, sublata diuisione, in pristinam vnionem venire, omnemque administrationem in loco solito et antiquo fieri paciantur, et deinceps ab omni tyrannide, quam hactenus eosdem Comites in ipso Comitatu exercuisse ferunt, abstinere debeant; alioqui non secus atque in rebelles, in eosdem Comites animaduertatur. Ar ti culus XXXVIII. In alijs etiam omnibus Coinitatibus, Comites nondum jurati vsque ad proximum festum Purificationis Mariae Virgin is, sub amissione officiorum suorum, coram Regia Maiestate, aut in eius Maiestatis absentia, coram domino Locumtenente iurare teneantur, vel si Comites ipsi, qui scilicet in praesentia absentes sunt, ex temporis iniuria, id minus commodum fore