Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.

l!>42. NOVEMBERBEN. Articulus XXIX. 445 Eligantur item et Protonotarii personalis praesentiae Re­giae Maiestatis, eligatur et Director causarum Regalium , eli­gantur denique Assessores duodecim iurisperiti, quorum pars dimidia tarn in consilio Regiae Maiestatis, quam in iudiciis continue intersit. Articulus XXX. Item, dignetur Regia Maiestas in absencia sua domino Locumtenenti adiungere ex ordine dominorum Praelatornm quattuor, totidem etiam ex ordine Baronum, quorum consilio ipse dominus Locumtenens in omni administratione vtatur, hic Posonij continue residendo; quorum similiter pars dimidia semper penes ipsum dominum Locumtenentem maneat. Articulus XXXI. Judicia autem omnium causarum et negociorum, quae in constitutione Nouizoliensi continentur, aliaque omnia violen­tiarum et quorumlibet malorum genera, quae liisce disturbio­rum tenrporibus per eos, qui eundem Regem et Principem re­cognouerunt, inuicem patrata sunt, octauo die Epiphaniarum Domini hic Posonij inchoentur, et semper absque internus-' sione celebrentur. Articulus XXXII. Cautum est autem specialiter, ne cuipiam prorogationes Regiae, aut eius Maiestatis Locumtenentis in huiusmodi iudi­pjs obseruentur. Articulus XXXIII. Et quia Ciuitates Regiae, per hos annos, ad obtinendas possessiones Nobilium vehementer aspirare caeperunt, et ob id plerosque Nobiles miserabiliter occidisse , tandemque bona eorundem quocunque titulo a Regia Maiestate suae conmiuni­tati impetrasse accusantur, in apertum praeiudicium sacrae Coronae Regni, eo quod huiusmodi bona commuuitati donata, cum haeredes eorum nunquam deficiant, ad íiscum Regium

Next

/
Oldalképek
Tartalom