Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.

1542. NOVEMBERBEN . 445 43í auctionem vendant, et de pecunia exinde collecta eos, quos per tot annos suis bonis iustis ac prouentibus rebelles ipsi indebite spoliare ausi sunt, secundum eonscientiosam limitationem Vice­comitum et Judicum Nobilium eorundem Comitatuum, in qui­bus talia bona occupata existunt, ijdem Camerarij simul etduo üli electi, literis ipsorum Vicecomitum et Judicum Nobilium requisiti, de dampnis acceptis contentos reddant, residuum vero ad publicam Regni defensionem, aliasque publicas Regni necessitates impendant. Articulus VIII. Cum autem ad ipsam executionem articulorum constitu­tionis Nouizoliensis, tum pro solutione Capitaneorum, pariter et aliorum iusticiae administratorum, et etiam aliorum orn­nium, quibus Regia Maiestas Regni huius admiuistrationem in sua absentia committet, necessaria prouisione, tum pro defen­sione particulari contra Thurcas, pecunia opus sit. Ideo Status et Ordines Regni offerunt Regiae Maiestati subsidium floreni vnius , de singulis portis colonorum, iuxta fidelem connumera­tionem, quae per Dicatores Regios fieri debebit, de bonis om­nium, tam scilicet Dominorum, quam Nobilium et aliorum quo­rumuis possessionatorum, non obstante quacunque exemptione, vbique fideliter exigendum, et ad Cameram Regiae Maiestatis ad proximum festum Purificationis Beatae virginis Mariae, citra vlteriorem dilacionem administrandum; ita tamen , vt pauperes coloni, res et bona in valore trium florenorum non habentes, connumerari non debeant l) ; in eos autem, qui false jurasse comperti fuerint, per eorum dominos terrestres ani­madvertatur. Articulus IX. Decretum est item , vt hi omnes coloni, qui taxabuntur, iuxta suani quisque facultatem, oblatam hoc subsidium , iuxfca eandem iudicum et iuratorum seu villicorum conscientiosam limitationem, soluere teneantur. ') Az idézett múzeumi késiratban ezután következik : „Nichilo­minus pro sua quisque facultate, eos qui dicabuntur, juxta conscientio­sam limitationem Judicum et Jurator um, vbique debebit jurqrc,"

Next

/
Oldalképek
Tartalom