Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.

154'2. NOVEMBERBEN. 421 ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK. I. 1542. Október 8. Ferdinánd király meghívólevele a pozsonyi országgyűlésre. Ferdinandus etc. Cum iam ab inicio nihil antiquius duce­remus, in hoeque omni cura essemus, vt huic Regno nostro Hungarie et patrie vestre aliquis modus tranquilitatis et con­cordie vestre inueniri posset, id semper faccionum procelle huc­usque tauquam vi quadam e manibus excutere videbautur; nunc quandoquidem et Regnum in vnum, et vos in nostram fidelitatem coiisse videmini, et omnium vestrum supplicacione apud nos hijs diebus actum est, vt quamprimum indicta diéta, nobis eciam presentibus, de conmiuni statu Regni tractaretur et concluderetur: benigne et supplicationi vestre et rebus as­sensi sumus. Sed quoniam omnes fere domini prelati et Ba­ron es Regni istius nunc in Regni defensione occupati sunt, si vero primates hinc euocarentur, facile alios quoque vel se­gnius negocia publica exequi, aut eciam quosque illinc dilabi posse videamus : diem generalis diete festum omnium saneto­rum proxime venturum in nostra ciuitate Posoniensi, quae multis de causis alijs commodior videtur constituimus, vbi deo auspicie et nos in persona aderimus, cum dominis Prelatis ac Baronibus et vobiscum vna de hijs tractabimus, que ad defen­sionem regni huius nostri, patrie vestre pertinebunt, et quo­modo hac hyeme tuti esse possitis, et in hostem christiani no­minis estate Ventura progrediendum sit. Et quia sublato ordine omnia sunt confusa, de officio Palatinatus , alijsque decerne­mus, legis et equitatis moduin statuemus, et quiequid ad tran­quilitatem vestram, vnionemque pertinebit, prouidebimus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom