Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

II. A NYITRAI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1537. Novemberben.

1537. NOVEMBERBEN. 35 Egi tanto studio, quantum maximum adhibere potui, ve­rum amplius extorquere non potui quam obtulerunt, jdque cum tanta difficultate, vt vix putem amplius obtineri potuisse, eciamsi majoribus conatibus et per complures tentata res fuis­set; verum nobiles et lioc, quod conferre voluerunt, ad pro­prium ipsorum defensionem traxerunt, ad hoc et pro arbitrio suo eligerunt, qui pecuniam tractaret ac dispcnsaret, mihi verő et alijs in ordine baronum constitutis imposuerunt, vt partém consuete solutionis militum, quam salarium vocaiit, de privata quisque sua pecuuia daret, nec amplius duobus florenis men­struis in equitem postularet, quod quamquam sit nimis onero­sum, obluctari tarnen publicis postulacionibus et clamoribus non potui. Et licet non deíúturos putem, qui interpretentur liic nihil Maiestati Vestre oblatum esse, nihilque in suum commodum cedere; omnia tarnen si recte perpendantur in Maiestatis Vestre commodum sunt instituta. Inprimis siqui­dem defensionis fidelium atque dicionis Maiestatis Vestre racio habita est, et cum vndique turbatores et hostes jmmineant, fideles sui defensionem nonnisi a Maiestate Vestra expectare coguntur; preterea poterit inde fieri solueio et aulicorum suo­rum, qui certo equitum numero serviunt hic, et Nazadistarum, quorum opera carere 11011 potest liec provincia; (ab) eorum eciam molestacione, qui pro solucione essent ipsam tocies in­terpellaturi, liberabitur Vestra Maiestas, quamdiu hec ipsa con­tribucio durabit; quare dignetur Maiestas Vestra hanc ipsam ordinacionem et articulos ratos habere, publiceque fidelium suorum postulaeioni et supplicacioni pocius, quam privatorum quorundam verbis acquiescere graciose; ne si ista in toto, vei in aliqua parte mutentur, reddantur regnicole ac nobiles im­posterum ad contribuendum duriores ; maximé vero vei saltem quoad Maiestas Vestra de harum partium defensione melius prospiciet, videtur publicum commodum exigere, vt hos arti­culos et constituciones istas in toto observandas jubeat ac de­cernat Maiestas Vestra, cui fidelia servicia mea humiliter re­commendo. Ex Sempthe 10. die Decembris, anno domini 1537. fidelis servitor Thurzo. 3*

Next

/
Oldalképek
Tartalom