Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

IX. A POZSONYI ÉS BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK.1541. Márczius- és 1542. Februáriusban.

336 POZSONYI é S BESZTEROZE1IÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK. vt sint tanto alacrius in ipsorum defensionem suppetias et opem laturi, et externorum etiam potentatuum auxilia habe­bunt paratiora, et ideo necesse esse, vt qua ope, quanto auxilio, quibus apparatibus generali expeditioni contra Turcas praesto esse velint, nulla mora interposita ad nos Spiram vel per spe­tialem nuntium suum, magnis itineribus expedienclum, vel si temporis angustia non ferat, per literas saltem deferant, quo communibus jmperij statibus ipsorum voluntas promissioque auxiliorum et contributionis quamprimum intimari queat, sicque proniores fiant ad sua subsidia certa tum conferenda. Et quia nihil magis in votis habeamus, quam vt inprimis et ante omnia fideles regnicolas in extremis pene periculis iam nunc constitutos a Turcarum seruitute, tirannide jugoque ea ope iisque auxilijs, de quibus supra dictum est, liberemus, deinde vt ijs expulsis, vnitoque per vnanimem omnium regni­colarum concordiam regno ipso, mutuisque odijs, dissensioni­bus, bellis jntestiuis penitus sublatis, ueram solidamque quie­tem, pacem et tranquillitatem, que per dominorum et magnatum simultates et contentiones hactenus perturbata fűit, ita vt inde varié interemptiones nobilium et jncolarum eiusdem regni, jnuasiones domorum eorundem, ecclesiariun desolationes, spoliationesque templorum dei, sacrilegia, spurcissimeque defedationes, bonorum direptiones, jntolerabiles indebiteque exactiones et jmpositiones potentium, et rerum depredationes, rapine, idque genus innumera alia incommoda grauaminaque, non sine magna animarum displicentia, emanata sint ipsis regnicolis, paremus; ita et tali modo, vt iuxta veterem morém, consuetudinem, decretumque regni omnis juris justitieque ad­ministratio restauretur, pupilli et orphani, miserique et jnno­centes, nobiles et coloiii, ab jniurijs et oppressionibus defen­dantur, longe diligentius et accuratius, quam vnquam antea in medium suas opes viresque iam nunc ad exterminandum tam pernitiosum totius christianitatis liostem e regno ipso et ad recuperandam Budám, ceteraque loca conferre debere, vt eorum exemplo ceteri etiam populi, qui periculis longe remotiores sunt, incitati, ardentius cupidiusque ad maiora etiam quam pro mi­serunt auxilia praestanda festinent. Porro, cum proprium christiani clementisque principis

Next

/
Oldalképek
Tartalom