Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VIII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1540. és 1541-ben.

294 MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK. modo consentire posse, neque uelle, sed superinde solenniter protestari. Kivúl: Exemplum relacionis ciuitatum párcium superiorum etc. nobilibus in Miskoltz congregatis factae. (Egykorú másolata a bécsi titkos levéltárban.) V. 1541. Deczember 27. Lőcse, Bártfa, Eperjes és Kis-Szeben királyi városoknak Ferdinánd királyhoz intézett felirata. Sacratissima regia Maiestas, domine noster clementissime. Post fidelitatis et seruiciorum nostrorum humilimam commendacionem. Sacratissimam Maiestatem vestram ex alio­rum quoque fidelium significacione intellexisse arbitramur, quales sint regnicolarum conuentus liisce diebus in oppidis Sayozenthpeter et Miseolcz habiti, et quod ijdem regnicole? qui quidem adhuc supersunt, consenserint, atque coniuraue­rint, quod solam Maiestatem vestram regem et dominum suum agnoscere, et penes eiusdem fidelitatem se contra naturalem ipsorum et nostrum omnium hostem Thurcam armare, viritim insurgere, atque vitä durante pugnare velint; quia vero ea omnia, que per eos ibi acta et conclusa esse intelleximus, in Maiestatis vestre commodum et regni huius conseruacionem et publicam salutem tendere videntur, et nos eadem ipsa summa semper fide studio et diligencia quesiuimus , et promouere quantum in nobis fuit conati sumus, per eosdem regnicolas de conclusionibus ipsorum certiores facti, et ad vnionem atque concordiam inuitati, obtulimus nos paratos ad omnia, que ad Maiestatis vestre dignitatem et commodum, ac regni conserua­cionem per ipsos deliberata fuissent. Cumque ijdem decreue­runt eciam certos suos liuncios ad Maiestatem vestram mittere, qui haue ipsorum deliberacionem Maiestati vestre exponere, atque de publicis periculis, tum quoque particularibus graua-

Next

/
Oldalképek
Tartalom