Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VIII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1540. és 1541-ben.

1540. És 1541-UEN. 291 istas uelle omnia, quae ad stabiliend am in fidelitate et obedien­tia Maiestatis vestrae generalem concordiam faciunt, neque recusare per communesaut etiam proprios nuntios suos suppli­care Maiestati vestrae, ut oppressionibus nobilium, alijsque omnibus publicis ac priuatis incommodis atque defectibus quam primum mederj dignetur. Quod si qua ibj tentarentur, quae quoquo modo Maiestatis vestrae dignitati et authoritatj dero­garent, aut partiéularis alicuius confaederationis speciem ha­berent, ad res nouandas, aut aliquem Maiestatis vestrae fide­lium oppugnandum et persequendum, sicutj plerique non obscure loquuntur, se Maiestatis vestrae capitaneos dominum Petrum Perenj et dominum Casparem Seredj ferre non posse, ut ijdem nuntij, quatenus liaee. impediri non possent, dicantet protestentur comitatus istos et ciuitates nihil cum eis commune esse habituros. In prioré conuentu nemo ex dominis persona­liter interfuit, plurimj tamen nuntios ibj suos habuerunt et qui tum non miserunt, nunc omnino missurj creduntur, quemad­modum et dominus Petrus Perenj, de ea re a nobis consultus, se facturum esse significauit; ceterum, quae ad me ex eo con­uentu referentur ea, quatenus Maiestatis vestrae cognitione digna erunt, mox ad Maiestatem vestram perferrj curabo. Cassouienses Maiestatis vestrae subditos nondum desinunt infestare, et sibj quasi in media Maiestatis vestrae ditione impérium usurpare, iamque eo sunt progressi, ut a nobilibus quibusdam in huius arcis conspectu commorantibus census et seruicia ac obedienciam filio regis sui prestandam exigere au­deant, denunciantes eisclem se nisi id fecerint non passuros, ut domj ac in sedibus suis maneant, et bonorum suorum pos­sessione fruantur. Idem postulant a domini locumtenentis subditis ad arcem Scepusiensem pertinentibus, in quos ante nihil potestatis habuerunt. Questus sum de ijs iniurijs domino Petro Perenj, tanquam Maiestatis vestrae supremo capitaneo, rogauique eundem, ut ne quid detrimentj Maiestatis vestrae ditio caperet, ex officio suo prouidere dignaretur. Verum is ad dominum Casparem Seredj hoc negocij referendum putauit, quemadmodum Maiestas vestra ex literarum eius ad me exem­plo his adiuncto intelliget. Atque ita fit, dum alter in alterum intuetur, et suorum interim racionem habet, dicionis Maiestatis 19*

Next

/
Oldalképek
Tartalom