Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VIII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1540. és 1541-ben.
288 MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK. gacionem expedire debeatis, cum quibus una consultantes, deo optimo maximo duce, eum modum, eamque viam inuenire possimus, qua imminencia pericula euitare, et conseruacionem Regni huius, iam in ultimo exicio positi, consulere valeamus. Assecuramus autem per presentes uniuersos dominos et nobiles, aliosque quoslibet , quod ad hanc congregacionem secure et libere venire, et absque ullo damno ac impedimento ad propria redire possunt, quascunque tandem partes secuti fuerint. Extrema enim ista pericula requirunt, nosque monent, ut jam tandem uniti, mutuo consensu, de salute patrie nostre afflicte consultemus. Nihilominus nos et interim pro virili nostra seclulo curabimus, si aliqua pericula euenirent, ut ea euitare, et si aliqui perturbatoros tranquilitatis suborirentur, illis resistere queamus. Yestras quoque dominaciones rogamus et hortamur, ut quum per literas nostras requirentur, cum omnibus suis et seruitoribus et bonis parate sint, quo nobis in tam necessaria re oportuno auxilio adesse possint. Quas in reliquo bene valere optamus. Datum ex Castro Tokay 13. die Septembris, anno domini 1541. (Eredetije, melyen három gyűrű-pecsét látható, Szepes megye levéltárában.) II. 1541. Szeptember 28. Meghívólevél a debreczeni részleges gyűlésre. Egregii ac Nobiles domini, fratres et amici nobis honorandi. Salutem et commendacionem. Dominaciones vestre non ignorant, quibus tumultibus et calamitatibus Regnum hoc per multos annos turbatum est, et nunc in quem statum iam incidit. Huius causa nihil alind est nisi discordia intestina. Si eciam decetero eadem discordia inter nos fuerit, manifestum est indicium calamitatis et periculi nostri. Dominaciones igitur vestras, uti dominos et fratres, hortamur et requirimus, utiam tandem resipiscentes animaduertant, quid sit permansio vestra