Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

268 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. et cogitare, ex quo facile perspiciunt, nos pro nostra paterna sollicitudine in omnes partes elaborare, vt quantum in nostris viribus et facultatibus situm est, regna ista nostra et Meies subditos nostros liaud jndefensos relinquamus, vt, qui in con­tinuis actionibus indefesse versamur, non solum ex patrijs et dominijs nostris paremus illis auxilia, verum etiam externorum principum et potentatuum subsidia, pro eorum suscursu et de­fensione, obtineamus et excitemus. Etenim, ordinem dedimus, vt cum gravius aliquod discri­men per Turcas istis regnis nostris jmmineret, quod deus avertat, statim quoque prouintie nostre, illis viciniores, suam manum porrigant et in ipsorum repentinum auxilium, defen­sionemque concurrant, et designato tam equitum, quam pedi­tum numero illorum patrie tuende presto sint. Quamobrem, cum talia pro bono et comodo illorum a no­bis constitui et procurari videant, illique incendio isii propin­quiores sint, et periculis magis expositi, equum esse, et eorum in nos fidelitati, et in pátriám amori convenire, vt etiam ipsi cum nos, tan tos adiutores, cum provintijs et patrijs nostris lia­beant, omnia possibilia auxilia prestare studeant, proprieque defensioni maioribus, quibus possunt, viribus incumbant, nec non onus humeris et facultatibus suis pro tarn graui necessi­tate aliquanto maius imponere non recusent, eo quod ipsorum res et fortune plus alijs nunc in discrimine constitute sint , et hoc maxime attento, quod quicquid hac in parte fecerint, illud totum sibi ipsis, tum bono commodoque cedet, tum salutare vti­leque erit ; et si ita sibi inuicem manus porrigant, et vltra vi­res aliquid fecerint , incitabunt et ceterorum dominiorum et populorum nostrorum animos , vt sint tanto alacrius in ipso­rum defensionem suppetias et opem laturi , et externorum etiam auxilia habebunt paratiora. His igitur de causis , dicti commissarij nostri ipsos status et ordines , verbis nostris , maiorem in raodum requirant et hortentur, vt inter se de contributione ad intertenendos levis armature equites conveniant , et in eam vnanimiter consen­tiant, talemque ordinem in exigenda hac ipsa contributione constituant , vt nemo intromittere se audeat in illam jmposi­tionem, sed solummodo in prescriptum jntertentionis vsum

Next

/
Oldalképek
Tartalom