Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

250 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1537—1540. 262 / illos ex suis oratoríbus cognovisse, que mens ac voluntas no­stra in ijs sit, queque in eo genere prestare obtulerimus; vnde facile deprehendere possint, quam omnibus módis cogitemus ipsorum curam gerere, illosque haudquaquam derelinquere. De navibus parandis dicant prefati commissarij nostri, nos nulluni tempus neglecturos főre, vt in locis commodioribus edificen­tur, statim enim ordineni dedimus de lustrandis lignaminibus, et in quibus locis propter lignorum commoditatem ac fiuuio­rum vicinitatem, omnium optime naves construi queant, vt inde, cum opus sit, ad aquas deduci et transportari possint. Super provisione victualium, etiam nos eandem summo­pere necessariam ac minimé postliabendam esse judicasse, vt tum ex omnibus locis in regno, tum aliunde etiam, quo meliori modo fieri poterit, colligantur, et acl certa ac idonea loca coni­portentur, vbi ad ingruentes necessitates belli conservari, et eorum copia in parato, quantum opus sit, liaberi possit; ele quibus, nec non alijs plura prefato capitaneo nostro generali cum banis et omnibus statibus regnorum istorum, nomine no­stro, pro eorum benefitio, agenda et tractanda comisissemus, sicuti latius ab illo cognituri essent mentem et consilia nostra* Porro autem, quod ad omnium ordinum vota, desyderia­que attineret, de creandis a nobis banis, nos ex varijs, pluri­busque causis, merito adductos, pro bono et commodo regno­rum istorum, duos bános, nempe Magnificos fideles nobis dilectos Tliomam Nadasdy et Petru'm Keglewyth de Busyn elegisse et creasse, quos offitio illo recte, prudenterque fungi posse 11011 dubitaremus, quibus nimirum, iureiurando ab eis prestito et accepto, iniunxissemus, vt tam in admüiistratione justitie, quam in ceteris rebus, per illos ratione offitij ab antiquo fieri consuetis, nec 11011 in defensione regnorum istorum, munus suum quam studiosissime, integerrimeque obirent; ita sci­licet, vt 11011 minus pauperi, quam diviti jus ipsum equa lance prestare debeant, prout commissarijs nostris mandabimus, vt eosdem in presenti diéta istic nomine nostro jnsinuent et pu­blicent; quibus banis, preter alia, imposuerimus, vt ex veteri more et antiqua vtriusque regni consuetudine, omnibus judi­tium iusto administrare ac vnieuique jus suum reddere, nemine nimirum excepto, et nt eos, qui indigne indebiteque suis bonis

Next

/
Oldalképek
Tartalom