Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
22 6 HORVÁT- É S TÓTORSZÁGfI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. eo expressam et omnimodam exeeuturi voluntatem. Datum in oppido nostro Crembsy IX. Decembris 1537. (Eredeti fogalmaz ata a bécsi titkos levéltárban.) xvn. 1537. Deczember 9. Ferdinánd király meghívólevele, a tótországi rendek körösi gyűlésére. Ferdinandus etc. Magnifice, fidelis dilecte. Licet cum oratoribus, quos communes regnorum istorum nostrorum status atque ordines ad nos Grecium, superioribus diebus, miserunt, super defensione et conseruatione, non minus futura, quam presenti, fidelium regnicolarum nostrorum, multa paterne tractauerimus, tamen cum ex his atque alijs pleraque superessent, que partim dicti oratores ad vniversos status referri debere putarent, partim vero nos per peculiares commissarios nostros eisdem de consilijs et studijs nostris, ad ipsorum salutem, jncolumitatemque spectantibus, exponere decreuissemus, vt vnanimi scilicet eorundem voluntate et consensu illa ipsa concluderentur; opere pretium sane existimauimus, pro rebus istiusmodi mature conficiendis, alium conuentum et dietam indicere, quam vtique ad festum trium regum proxime futurum in — — — — indiximus et conscripsimus celebrandam. Quare cum eo certos comissarios nostros, vt diximus, qui omnem mentem nostram declarent. emandaturi simus, ibidemque ex omnibus statibus, quam plurimos conuenire velimus, tibi proinde firmiter committimus et mandamus, vt ad prefixum diete terminum conuentui isti, vbi, que vestrum omnium ac totius adeo ckristianitatis commodmn rationesque concernuiit, agentur, omnino intersis, teque nullo modo absentes. Nostram in eo expressam et omnimodam executurus voluntatem. Datum jn oppido nostro Crembsij, die 9-na Decembris 1537.