Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
22 6 HORVÁT- É S TÓTORSZÁGfI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. habita ratione presentis temporis, a viginti quinque colonis űent singulum equitem, bene, ut predictum est, instructum, ut de numero istorum compleatur numerus duorum millium equitum per suam Maiestatem oblatus. Item, ubi facta est mencio de proventibus regijs, ab antiquo consuetis, hortatur sua Maiestas oratores, utbene perpendant, quantis necessitatibus prematur hoc tempore sua Maiestas ; ad eorum defensionem itaque missura est sua Maiestas oratores suos ad füturam dietam, cum quibus ipsi oratores agant apud regnicolas, ut ad hanc tam necessariam rem saltem unum et dimidium florenos eontribuant persuadentes eis, quod sua Maiestas ipsam contribucionem, non in alium usum sit conversura, quam ad defensionem patrie ipsorum. (Egykorú másolata a bécsi titkos levéltárban.) XIII. 1537. November. A tótországi rendel: követeinek, Ferdinánd királyhoz intézett felterjesztése. Sacratissima Regia Maiestas, domine domine nobis clementissime. Supplicant Maiestati Vestre Sacratissime, medio nostri, vniversi prelati, barones, nobilesque et omnes ordines regnorum Vestre Sacratissime Maiestatis Croacie et Sclavonie : Imprimis, vt Maiestas Vestra dignetur in medium illorum creare et dare bános duos, vt habeant curam regnorum Vestre Sacratissime Maiestatis, tam in defensione regnorum predictorum, quam eciam in administratione juris ; tales autem bános Vestra Maiestas creare et dare dignetur, qui sint virj probi, militares et justi. Secundo, vt Vestra Maiestas iam tandem dignetur bona omnium, per alios oeeupata, reddi facere, jd quod alioqui Vestra Maiestas et publice, et private se gratiose nobis obtulit, et per literas suas 110s assecuravit. Tercio, vt Maiestas Vestra Sacratissima j am tandem faciat cessare in regno Sue Maiestatis direptiones, tam per militares,