Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
22 6 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGfI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. vonia firmare equitibus, peditibusque terrestribus et navalibus, ac pulueribus et ingenijs etc. Maiestas sua respondit: summám curam se habuisse tuendi illius regni Croacie et Sclavonie, et nunc quoque potissimum lianc solam ob causam sua Maiestas voluit ad has partes venire, ut cum ipsis dominis oratoribus presens tractaret, atque iniret aliquam rationem , qua regno et partibus illis defensio ac tranquillitas parari posset; jdque certum ac firnium habeant ipsi domini oratores et universi regnicole, suam Maiestatem omnes conatus, omne Studium cum fraterna cesarea Maiestate in id impendere, ut ipsos ac partes illas non modo liberaret a Tirannide atque grassacionibus Thurcorum, verum eciam, ut domestica quies, tranquillitasque illis parari posset, ad quam rem Maiestas sua adeo propensa'est, ut neque regnis, provincijsque et quibusuis dominijs neque proprie persone parcere vult. Ubi autem domini oratores proponunt ad defensionem confmiorum , que in regno Croacie et Sclavonie adhuc supersunt, opus esse equitibus peditibusque tam terrestribus quam navalibus, ac pulveribus et ingenijs etc.; deliberavit sua Maiestas duo millia equitum levis armature et mille pedites in locis necessarijs utriusque regni hac hyeme conservare. Quod autem ad pulveres attinet, pro dandis signis, Maiestas sua ad hoc ipsum ordinavit iam Pethauie sufficientes pulveres. De navibus autem apparandis et conducendis nazadistis, Maiestas sua, iuxta consilium- ipsorum oratorum, mox providebit, et citra omnem moram expediendos eos curabit. Quod autem ad arces, castella, oppida et alias municiones attinet, quas ipsi oratores aiunt indigere pulveribus, ingenijs, peditibus, alijsque necessarijs rebus, Maiestas sua, iuxta consilium ipsorum oratorum, deliberavit nunc primum providere per capitaneum et bános, unicuique locorum, secundum necessitatem loci et condicionem possidencium. Quod autem oratores suadent, ut cum adversarijs nostris concordiam aliquam iniremus etc., Maiestas sua respondet, nunquam se abnuisse bonam pacem, et sub bonis condicionibus neque nunc abnuere.