Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1537—1540. 221 publice cognoscere potuimus, quam synceritatem et alacritatera etiam in eo ostenderunt, quod Vestra Regia Maiestas me Nicolaum Juritsyth ipsorum supremum Capitaneum preficere dignata sit, obedientiam ob id debitam omnem, in rebusque gerendis, pro temporum et reruin presentium statu, promptitudinem alacriter pollicentur, eaque ex causa vehementer petierunt, vt idem ego Juritsyth interim, dum dictj dominj et regnicole, tanquam legatj apudVestram Regiam Maiestatem agunt, in regno hoc et nominatim Varasdinj, commorarj non gravarer, donec ijdem ipsj legatj redeant; quod ipsis, quatenus id modo et Vestra Regia Maiestas clementer admiserit, me facturum recepj. Ceterum, dedit dominus Joannes Catzianer quasdam literas ad vniversitatem regnicolarum, que etiam herj in conventu publice exhibite et perlecte sunt, in quibus sese in numerum ceterorum regnicolarum, propter arcem Zomzedwara, illique pertinentia, inscribj, accipique cupit, offerens sese, queque et bona et mala cum ipsis sustinere paratum esse , idemque sibj de ipsis persuadere ; cuj vero satis , vt arbitramur , connnode responderunt , sibj id absque Vestre Regie Maiestatis voluntate et consensu facere minus integrum esse, neque vero interim ab alijs in eum vocibus sibi temperarunt, de quibus forsan et coram agere non intermittent. Questi sunt deinde plerique regnicolarum, domus suas admodum male munitas esse, omnis generis presidijs, bombardis scilicet, pulvere tormentario atque hominibus ; petentes ob id magnopere, vt in Iiis auxilium afferatur, alioquin se ejusmodj domus vacuas deserere cogj ; deliberatum itaque et conclusum est , vt in presentia interim illj milites, qui nunc conductj adsunt, in domus illas et castella, pro presidio collocentur, donec et ceteris necessitatibus magisque provideantur. Postremo et hoc Vestram Regiam Maiestatem celare noluimus, summa nos opera laborasse, effecisseque, vt nonnullorum male mutuo aífectj animj, maxime inter dominum Ludovicum Pewkry et dominum Thomam de Nadasd, aliqua ex parte reconciliatj sint, que reconciliatio, vt nobis singulariter grata est, ita rebus omnibus eam, si modo duret diu, et necessariam et magnopere frugiferam futuram censemus, speramus*