Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

219 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. lige societate offeramus, nihilque in vniversum pretermitta­rnus, quod ad eorum commoda, salutem, redemptionemque pertineat. Quocirca nos summatim et conclusive ab eis petere, vt, bene ponderatis rebus et commoditatibus jam dictis, ita ani­mum, mentemque suam parent et instituant, vt laudabile pro­positum et consilia nostra 11011 retardentur, sed potius, acce­dentibus illorum benevolis animis, optatum effectum sortiantur ; quoniam sic omnino dispositi simus, quod cum ipsorum com­missarijs, quos eligent et deputabunt, simul et cum ceteris provintialibus Gratium accersitis, omnia paterne et fideliter agere, tractare, concludereque velimus, que nonnisi in eviden­tissimam eorum vtilitatem et jncrementum, certamque protec­tionem cedere possint; et proinde cupere et effíagitare nos, vti suos designandos commissarios Gratium, quo ad diem divi Martinij, aut paucis post cliebus, certo ibi apud nos constitui queant, mittere curent, vt tempus nimirum lucrifaciamus, iisque providendis rebus attendere possimus, que jnprimis eorum eliberationem complectantur; jd quod, preterquam quod in eo debito offitio, sueque erga nos fidelitatis studio fungen­tur, se plane facturos esse, nobis persuadeamus et coníidamus. Dicti autam consiliarij et commissarij nostri nostram, in pre­missis, accurate, dilucidoque sermone, recensendis, addendisque ijs, que ad erigendos, confirmandosque animos ipsorum alio­quin quadrare, aptaque esse ad persuadendum videantur, ex­pressam et omnimodam executuri sunt voluntatem; quibus etiam injungimus, vt preter eos, qui a statibus istius regni eligentur, etiam alios proceres et nobiles, verbis nostris, requi­rant et inducant, vt ad nos se personaliter Gratium conferant, vt tanto maturius et gravius de omnibus j Horum etiam inter­venientium tractari et statui possit. (Eredeti fogalmazata a bécsi titkos levéltárban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom