Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
22 6 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGfI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. habent. Quod ad nie attinet, videbunt et experientur vestre dominationes, nie pro viril], observantiaque et charitate mea erga ipsas, omnia, que mei officij erunt, fideliter et sineere acturum, et in nulla re def'uturum, quibus nie diligenter amiceque commendo, obsequiaque mea offero. Joannes Caczianer, baro, etc. generalis capitaneus regie Maiestatis etc. (Egykorú másolata a bécsi titkos levéltárban.) y. 1537. Június. Ferdinánd királynak a tótországi rendek körösi gyűléséhez intézett leirata. Ferdinandus etc. Reverendissime, Reverendi, Spectabiles, Magnifici, Egregij et nobiles, fideles dilecti. Vidimus articulos constitutionum, quas in diéta, ad dominicarn Misericordia proxime preterita, Crisij celebrata, omnium ordinum votis consentientibus, ad vestram publicam tranquillitatem, defensionemque, atque etiam, ut omnis contraversie et différentiarum matéria, fomesque e medio vestrum tollatur, confecistis; probamus eas, laudamusque, nil in illis tale videntes, quod 11011 bonum, quodve ad publicum vestrum commodum non esset ordinatum. Vestra itaque iam interest curare, ut, adveniente termino, ea omnia , que per vos sunt constituta, effeetum suum liabeant ; volumus tarnen vobis in memóriám revocare, exactos esse annos plus quam quattuor, quibus nullum prorsus a vobis subsidkun, in hunc usque diem, est nobis oblatum; non quidem dubitamus, quin animum habuissetis ad hoc prestandum propensum et benivolum, certis tamen moti respectibus, pepercimus vobis, sperantes animo alacriori vos nobis daturos, quod postea a vobis peteremus; quum itaque 11011 pauci sint i'servitores nobis, quibus in isto regno nostro, juxta nostram limitationem, facienda est solucio, quosue ad servicia regni paratos esse volumus. Ideo fidelitates vestras hortamur,