Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

22 6 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. limam commendacionem. Gracias immortales agimus Vestre Sa­cratissime Regie Maiestati, vt nostre calamitati, defensionique providere, ac capitaneum suum generalem, auxilarijs copijs, pro nostra tuicione et conservacione hujus afflicti regni sui, raittere dignata est; quod Vestre Maiestati fideli obsequio in evum reservire studebimus. Dominum capitaneum Vestre Maie­statis excepimus honore , quo debuimus ; vires eciam nostras, majores quas potuimus, illi adjunximus, dedimusque modum et ordinem, qui nobis, pro fidelitate Vestre Maiestati obser­vanda, et pro patrie, liberorumque nostrornm liberacione, vti­lior videri potuit, vt, dum necessitas exigerit, majora eciam auxilia hijs addere valeamus; nec dubium nobis est, quin do­minus capitaneus omnia, que in conventu nostro deliberaveri­mus Vestre Maiestati serio significaverit. Igitur supplicamus eidem Vestre Maiestati tanquam principi et domino nostro na­turali atque graciosissimo, dignetur nostras conclusiones gra­tas et ratas habere graciose. Quam deus optimus maximus con­servet felicissimam et ad vota, pro commodo tocius reipublice Christiane. Presentes autem, propter absenciam sigilli nostri maioris, sigilhs judicum nobilium comitatus Crisiensis fecimus consignari. Datum in congregatione nostra, pro dominica Mi­sericordia domini, Crisij celebrata, anno domini Millesimo quingentesimo tricesimo septimo. Ejusdem Vestre Sacratissime Maiestatis fideles humillimi Vniversitas dominorum ac regni­colarum regni Vestre Maiestatis Sclavonie. Kivűl: Serenissimo Principi et domino domino Ferdinando, diuina fauente cíemencia, Romanorum, Hungarie, Bohemie etc. Regi, arelii­duci Austrie etc., domino nostro graciosissimo. (Eredetije a bécsi titkos levéltárban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom