Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS.1537. Januárban.

I 1537, JANUÁRBAN. 13 conditione, apparatu bellico bene instructus, sub eadem poena, in horas parati esse debeant, quos Comites Comitatuum pa­rochiales, in f'esto Beati Georgii Martyris recenseant et con­scribant, conscriptoruinque numeruni domino Loeumtenenti et Consiliariis Maiestatis Regiae insinuent. Articulus XV. Doinini item Praelati et aliae personae Ecclesiastieae deci­nias liabentes, pro dignitate Ecclesiastica, conscientiose, Laici vero, qui quocunque modo ex temporis iniuria decimas Eccle­siaruin, tenerent, sub íide Deo debita, dimidium decimae par­tis decimarum ipsarum, ad proximum festum Beati Georgii Martyris, alteram vero eius partém dimidiam , ad festum As­sumptionis Beátissimae Virginis Mariae, proxime venturum, ad manus praefatorum dominorum dispensatorum, admini­strare teneantur, poena sub praemissa. Articulus XVI. Ad quam quidem contiibutionem decimae decimarum, dominus Reverendissimus Strigoniensis non sit astrictus, sed ratione huiusmodi decimae partis decimarum, inter praescrip­tas gentes ad ipsam particularem Regni def'ensionem designa­tas, ad generalem usque expeditionem, propriis impensis quin­quaginta equites levis armaturae continue teneat, quibus in ipsa generali expeditione adiuugat totidem armigeros, et du­centos Huszarones, quos etiam ratione huiusmodi decimae par­tis decimarum , et aliorum proventuum suorum, durante ipsa expeditione generali, conservet. Articulus XVII. Plebani quoque, ac capellarum et altarium rectores, per ternos florenos, hoc ordine contribuant: ut ipsi per Vicearchi­diaconos, coram Dicatore, ad id in testimonium adhibito, tempore connumerationis generalis eontributionis conscriban­tur. Deinde liabita superinde eorundem Vicearchidiaconorum conscientiosa limitatione, quisque iuxta suam facultatem solvat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom