Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

III. A POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1526. Deczember.

64 A POZSONYI OKSZÁtítíYŰLÉS. qui per imposturas et malas artes regi] tituli accessionem venclicare molitus est, ad tam potentis regni administrationem, ac recuperationem arcium et fortaliciorum amissorum, sine quibus illud saluum esse nequit, sit idoneus, viribusque et potentia yaleat, qua hostes tam fideles quam infideles late ac passim obuios, nedűm superare, sed et propulsare possit. Declaraturi quoque, nos demirari satis non posse, quenam caligo, imo cecitas illapsa fuerit eorum animis, qui Wayuodam illum tam inconsulte ac temeriter in suum dominum, licet iniuste et inique, cooptare non dubitarint, qui ab incunabulis non nisi factionibns et contrarias studijs inhians, periculorum, dissen­siönumque omnium, que eis obtigere, auctor fuerit et inceptor, que vt ex indiuiduis fiant clariora, vei hoc apertissime constare possunt, cum ad arcem Sarnum, quam regia auctoritate eius­que mandatis spretis obsedisset, tot bellica tormenta, tantas insuper opes et bona, sua tantum ignauia, perdiderit, et ex turpi fuga sua non sibi tantum , sed et vniuerse Nationi Hun­garice contraxerit ignominiam. Quibus item verbis consequi poterit detestanda illa Nando­ralbe perditio. que dubio procul adhuc regni huius esset, si Way­uoda toties a Serenissimo Domino et Sororio nostro sepedicto cum copijs auxiliaribus ex Transsyluania vocatus, in tempore adesse, seque in locum opportunum, sibique designatum, con­ferre voluisset. Quod itidem fecit, cum post annos aliquot Regis sui et fere totius regni viribus ac sumptibus ingentibus in sub­sidium Seuerini, Orsowa et Peth, nobilissimarum, munitissi­marumque arcium missus esset, quas necdum obsessas, etsi indignitatem rei hij , qui in expeditione erant, detestarentur, metu vt fertur, aut aliaquapiam causa, nimirum friuola, motus aufugit, arcesque Turcis expugnandas euertendasque reliquit. Revocabunt eis item in memóriám Conuentum, qui in Hathwan tertio abhinc anno auctore Wayuoda fűit, ad quem Rex ipse Ludouicus potioresque Procerum et Nobilium regni vi, fraude, doloque Wayuode impulsi, conuenerant, ac Rex ipse et Proceres intra septa quedam conclusi, omnibus, que ipsi Wayuode, complicibusque suis visa erant, etsi manifeste iuri equitatique omni et regni libertati repugnarent, annuere sunt coacti; hinc exauctoritati commutatique Magistratus

Next

/
Oldalképek
Tartalom