Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

III. A POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1526. Deczember.

02 A POZSONYI OKSZÁtítíYŰLÉS. quantum regno illi debeamus, tum iure boue vicinitatis, tum affinitatis, ut ante diximus, que Sacre Cesaree et Catliolice Maie­stati Domino et fratri nostro colendissimo , nobisque, vt dixi­mus, cum dieto Serenissimo olim Ludouico Rege erat, quibus tum velut potissimis rationibus adacti, nos non solum apud Imperij sacri Electores Principes et Status , sed et alios Prin­cipes et denique Prouintiales et subditos nostros instetimus pro obtinendo firmo amploque subsidio regno illi, ad depulsio­nem tanti hostis prestando, quod etiam, vt indubie eis innotuit, felicibus auspicijs sic consensum et obtentum extitit. Cumque ad nos delatum esset, Turcarum hostem magna regni huius desolatione ac deuastatione longe lateque facta ex illó secessisse, Serenissimamque Dominam Mariam Hungarie et Bohemie etc. Reginam, Sororem nostram dileetissimam, vnacum Spectabili etMagnifico syncere nobis dilecto Stephano de Bathor, Regni prefati Comite palatino ac Judice Comano­rum, ad cuius o fii ti um eiusmodi dietarum indictio ab antiqua regni consuetudine spectare dignoscitur, generalem omnibus regni huius Ordinibus in oppido Gomare ad festum beate Catharine Yirginis antedicte celebrandum, ex consilio Johannis de Zapolia, Comitis Scepusiensis, Wayuode Transsyluaniensis, et aliorum dominorum indixisse. In quo quideni conuentu de omnibus regni praefati incumbentijs et necessitatibus, et prae­cipue, quo pacto Turcae viribus et ingruentie opportune resisti queat, decerni et concludi debebat. Nos propterea Nun­tios ac Oratores nostros ad illum missuri eramus, ex quorum relatione nonnisi meram nostram in eos beneuolentiam, regni­que illius singularem amorem, nostrumque simul animum et consilium, aliaque bona media indubie percepissent, quibus firma Turce resistentia constitui potuisset. Quibus omnibus minime perpensis , cum iam Diete pre­stitute terminus expectaretur , interea Wayuodam prefatum, conuocatis ad oppidum suum Thocav nonnullis sequacibus complicibus ac seruitoribus suis, apud eosdem precario , polli­citationibus , muneribus, eeterisque corruptionibus , quibus animos illorum magis illaquearet , egit , vt eum in alio conci­liabulo, quod anticipato termino, suo et eorum nominibus, qui tunc ad eum confluxerant, ad diem diui Emerici nunc elapsum

Next

/
Oldalképek
Tartalom