Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

III. A POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1526. Deczember.

56 A POZSONYI OKSZÁtítíYŰLÉS. ORSZ ÁGGYŰLÉSI 1 ROMÁN YO K. I. 1526. Október 9. Mária királynénak Kassa városhoz intézett meghívólevele a komáromi országgyűlésre. Maria Dei Gratia Regina Hungáriáé, Bohemiae etc. Prudentes et circumspecti fideles nobis dilecti. Non vide­tur esse necessarium, ut. ea calamitas, quam una vobiscum accepimus, nmltis verbis explicetur; omnibus enim nota est, et tanquam rem praesentem aspicitis ; eo redacta est huius Regni conditio, ut ea tantis, quae pertulimus, et quae instant, periculis, Dei tantum dementia, vestroque et caeterorum fidelium nostrorum consilio, erigi ac restitui possit. Ne igitur saluti ejus Patriae, in quae amplissimam dignitatem, et multa commoda sumus consecutae, singularem erga nos omnium ordinum caritatem, et obedientiam agnovimus, deesse videa­mur, volentes, quoad fieri poterit, Serenissimi Principis, quon­dam Domini Ludovici Regis, Domini et Mariti nostri carissimi, felicis memoriae, exemplum imitari, qui non solum Thesauros et Regias facultates pro fide Christiana, pro vestra, pro patriae, conjugum, et liberorum vestrorum defensione liberaliter effudit, secl etiam mortem oppetere non dubitavit; omnem curam, cogitationes; ac solicitudinem nostram in eo praecipue poni­mus, ut Regno Hungáriáé quoquo modo prodesse, idque in tranquillum, et (egy szó kihagyva) statum possimus reducere. Visum itaque nobis est, ut conventum generalem Dominis Praelatis, Baronibus, et Regnicolis indicere debeamus, propo­sitisque omnibus negotiis publicis , oportuna quaeramus , tam praesentium, quam instantium nialorum remedia. Hortamur itaque fidelitates vestras, eisdemque committibus, ut ad festum

Next

/
Oldalképek
Tartalom