Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XX. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1535-1536.
HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1535. —1536. (527 redimere, ceterisque suis bonis ad fidelitatem Maiestatis "V estre jüngere curavit, a quo prioratu, vt prius quoque per ipsos doininani Elenam relictam et comites Zrynyenses filios dictj quondam Nicolai comitis Zrynyensis Maiestati Vestre supplicatiun (vt dixerunt) extitit, optimani partém per Valentinum Tlierek occupatam, sueque dicionj subactam esse. Cui Maiestas Vestra literis suis mediantibus mandauerat, vt bona prioratus per ipsum minus juste occupata ipsis dominis comitibus Zrynyensikus restituerentur, queque modo per ipsum nec restituta sunt. In hoc quoque Maiestati Vestre humillime supplicamus, ex sua amplissima clemencia ac regia dignitate cum dicto Valentino Tlierek hona prioratus dominis comitibus Zrynyensibus restitui facere dignaretur; Opfcimam spem jn Maiestate Vestra habentes, predecessorum ipsorum, eorumque fidelia servicia Maiestatem Vestram jn recenti memoria 110.11 dubitamus, habere; supplicacionibus quoque nostris humillimis, vt pro fidelibus perpetuisque nostris servicijs promeremur, per Maiestatem Vestram graciose exauditis, ipsis dominis comitibus Zrynyensibus fidelibus et subditis Maiestatis Vestre non ambiguis, clementissime esse facturam. Item, domine nobis naturaliter graciosissime, exposuit No bis magnificus dominus Georgius Zlwny Comes de frangepanibus, vt Maiestas Vestra sibi per literas suas mandasset, vti quasdam tres villás domino Thome Nadasdy remittere deberet, que alias ad Castrum Zthynnychnyak pertinuissent; dixisset enim ipse dominus Thomas Nadasdy Maiestati Vestre ipsas villás per dictum dominum Zlwny tempore jnduciarum, per Maiestatem Vestram cum Joanne Waywoda obseruandarum, occupatas fuisse ; supplicamus igitur Maiestati Vestre, tanquam domino nostro clementissimo,vt Maiestas Vestra huiusmodi disuasionj ne dignaretur locum dare, et vt Maié stas Vestra ea causa malevolum animum erga dictum dominum Georgium Zlwny ne dignaretur ferre, quoniam ipse dominus comes Zlwny jllas villás cum permissione magnifici domini Joannis Pwlyar capitanej Maiestatis Vestre, adhuc eo tempore, quo cesar Turcarum sub Vienna fuerat, occupasset, occupasse enim tamquam sua propria, quoniam et Castrum Zthynnychnyak cum omnibus suis pertinenciis ipsum dominum 40*