Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XX. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1535-1536.
613 A MAROSVÁSÁRHELYI GYŰLÉS. 1535. ORSZÁGGYŰLÉSI TÖRVÉNYEK. 1535. Január 2. A marosvásárhelyi gyűlésen alkotott törvényczikkek. Articuli in diaeta Zekelywasarheliensi per dominos regnicolas facti, Sabbatlio post festum circumcisionis domini 1535. Pro dominis Nobilibus. Singuli nobiles etiam unius sessionis, dummodo aliquid rerum liabuerint, servent equum ununi cum omnibus attinentiis, et habeant galeam, loricam, clipeum, cum bono apparatu. Singuli nobiles, habentes sedecim jobagiones, praeter se ipsos , teneant equitem unum clipeatum cum hasta, gladio et omni bono apparatu militari, non rustico more. Illum autem equitem constituant et locent inter gentes illius comitatus, in quo liabent primam residentiam nobiliorem et meliorem. Si qui nobiles alicujus domini servitio fuerint addicti, possint ipsi quidem esse ad latus sui domini, tamen equitem sive equites de singulis sedecim jobagionibus in eo comitatu collocent, ubi residentiam liabuerint, et ratione personae suae habeant aliquem alium equitem bene instructum, cum tali apparatu, sicut fuerint caeteri nobiles. Singuli jobagiones habentes sex aut octo boves arabiles habeant arcúm, sagittas trigintaduas adminus et gladium. Si qui autem jobagiones ditiores fuerint et plura armenta, majoremque rerum abundantiam liabuerint, tales singuli habeant arcúm, sagittas sufficientes, gladium, clipeum et securim. Pauperiores vero habeanf cuspidem sive lanceam et securim. Articuli pro dominis Siculis. Singuli potiores Siculi habeant equum, hastam, clipeum, galeam, loricam et sint onmi bono apparatu militari instructi.