Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIX. FELSŐ-MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK. 1535-1536.

FELSŐ MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1535 —1536. < 598 Itteni, Sacra Maiestas valde nobis omnibus aeerbissimum videtur, quod Nos penes fidelitatem Vestre Maiestatis tam in rebus quam in personis multocies jam dampnificati sumus. Et pro nostris fidelibus servicijs 11011 ab jnimico Vestre Ma­iestatis, sed a subditis Vestre Maiestatis quottidie opprimimur, et bonis nostris hereditariis, que antecessores Reges Vestre Maiestatis, pro effusione sanguinis nostris genitoribus dona­verant, sine vlla causa et sine donacione Vestre Maiestatis, quisquis ex potentibus et quantumcunque voluit, de regno isto jam oppresso Vestre Maiestatis sib ipsi vsurpavit et appro­priavit, exclusis jnnumerabilibus viduis et orffanis nobilibus, qui pauperes nunc suis justis bonis privatj coguntur quottidie adjutorio aliorum vivere; si enim Sacra Maiestas, amissio et devastacio vei oceupacio tot bonorum cederet in augmentum Vestre Maiestatis, vel sui regni, certe nobis levius tolleran­dum esset; sed Sacra Maiestas multi sunt ex illis, qui nostris bonis ditati sunt, vt uec Vestre Maiestati nec regno isto ser­vire seit, nec potest. Ittem, Dominus Coczyaner ex voluntate Vestre Maiesta­tis in articulis prefatis ita ordinavit, vt illa saltem bona re­mittantur, que anno saltem isto, hoc est, que noviter a nobis occupaverant, remittantur. Sed nos Sacratissima Maiestas , amore dei altissimi et amore communis justicie lacrimando unacum viduis et or­ffanis supplicamus, vt omnia illa bona, que minus juste et sine aliqua evidentj causa occupata sunt, remittantur. ' Nam Sacratissima Maiestas, multi sunt ex istis poten­tibus, vt prius ipsa bona occupaverint, et tandem post occu­pacionem a Vestra Maiestate vel per notam vel per defectum seminis fraudulenter ipsa bona impetraverint , et nunquam secundum jura regia cum literis Donacionalibus se vsque hunc diem statuere in illis bonis fecerint ; supplicamus Vestre Ma­iestati, velit vel domino Capitaneo vel judicj ordinario, si quis per Vestram Maiestatem inter nos deputatus fuerit, vt vbi apertissime intellexerit et certa probacio fieri poterit, vt nun­quam contra Vestram Maiestatem aliquis ex nobis delinquit, Talibus ipsa bona remitterentur, et vbi eciam jure regni vel decreti nostri se statuere in illis bonis non fecit, Nam multi

Next

/
Oldalképek
Tartalom