Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVIII. JÁNOS KIRÁLY NAGYVÁRADI ORSZÁGGYŰLÉSE. 1536. Október 1.

1530. OKTÓBER 1. 5s3 preterea dicatores quoque contribucionum regiarum hactenus Sue Maiestati ad propellendas regni sui necessitates jani ali­quoties pro subsidio oblatorum, ingentes dissipaciones fecisse asseruntur, qui quia non ad Regie Maiestatis et regni huius necessitates huiusmodi dampnabilem questum converterunt, et in dies convertunt; quapropter Sua Maiestas dignetur ab omnibus factoribus suis, qui Sue Maiestatis proventus hucus­que quovismodo dispensarunt, presertim vero tricesimatoribus ac omnibus dicatoribus racionem computumque statim et ex nunc accipere, cum quibus posita recta iustaque racioue, Sua Maiestas grandem pecuniarum summám, male per illos vsur­patam, habebit, et illám quoque ad reformacionem Budensem, aliasque suas necessitates convertere poterit; de cetero autem tricesimarum exaccio de rebus consuetis et in locis ad eam deputatis peragatur. Item, quod commigracio jobagionum de loco in locum, secundum contenta generalis decreti, de cetero fiat, nec quis­que potentum jobagiones violenter aut abducere, aut retinere audeat, sub pena in decreto specificata; et illos quoque colo­nos, quos diebus preteritis violenter de bonis dominorum et nobilium ad bona Sue Maiestatis ac eciam aliorum abduxe­runt, Sua Maiestas reddi et ad pristina eorum habitacula re­mitti facere dignetur. Illi quoque, qui furtim auffugerunt, vbi­que pariter reddantur. Item, quod Maiestas Sua Regia bona miserorum nobilium et viduarum mulierum ad castellum Nyrwar occupative tenta de manibus Caspari Perwssych ex nunc liberare et eis reddere dignetur, naui ipse Caspar illa bona brevi hoc tempore adeo desolavit, vt longo eciam tempore vix et difficulter reformari poterunt. Postremo, quoniam absque judiciorum continua celebra­tione omnis male agendi licencia adeo succrevit et invaluit, vt. nobiles, jgnobiles pariter, ne in itineribus vel campis, sed neque in domibus eorum tuti esse possunt; jcleo statutum est, vt vniverse cause, super cunctis actibus potenciarum post feli­cem Regie Maiestatis coronacionem ad hec vsque tempóra, qualitercunque et per quoscunque commissis et patratis, et de cetero quoque committendis ac inferendis, mote vel movende,

Next

/
Oldalképek
Tartalom