Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVIII. JÁNOS KIRÁLY NAGYVÁRADI ORSZÁGGYŰLÉSE. 1536. Október 1.
584 JÁNOS KIRÁLY NAGYVÁRADI ORSZÁGGYŰLÉSE. num quoque istud miserrimum in vuione ac concordia, libertateque et fraterna charitate perseveret, et ab invicem ne separetur, ad quod peragendum perficiendumque nos omnes Sue Maiestatis subditi fideles parati summus, dei auxilio, suffragare, et fratres nostros, qui nunc a nobis dissenciunt, ad obedienciam fidelitatemque Sue Maiestati prestandam totis viribus revocare et reducere, et nos ipsi cum omnibus facultatibus, rebusque nostris ad mortem vsque nostram fideliter ac constantissime Sue Maiestati assistere, auxilioque esse, si presertim pacis vnio sequuta non fuerit, sed Sua Maiestas ad belli certamina (que deus ipse gloriosus procul avertat) cogetur, debebitque descendere pariter et accedere. Vt autem premissa vnio concordiaque fratrum nostrorum et tocius Hngarice nacionis facilius ciciusque fieri, et pax quoque diu desiderata ad effectum deduci possit: Sua Maiestas Regia omnibus et singulis, qui nunc ab obediencia sua defecerunt et dissenciunt, subsequenterque a nobis, sed ad obedienciam fidelitatemque Sue Maiestatis redibunt, prout nobis constat multos fore redituros, et paucos ibi remansuros, vniversa bona ac jura eorum possessionaria, quocunque nomine censeantur, eis remittere, restituique facere, et ipsos in sinum clemencie sue suscipere , preterea illoriuu quoque bona ac jura possessionaria, qui sub fidelitate obedienciaque Sue Maiestatis longo jam a tempore perstiterunt, et modo quoque persistunt, per alios tamen Maiestatis Sue subditos violenter occupativeque detinentur, illis quorum fuerunt et sunt ex nunc, pacifice remittere, resignarique facere dignetur; prout alioqui divina pariter et humana jura dictant, atque facienduni jubent. Ceterum accepimus adhuc quatuor castra finitima restare inter illa, quenuper(per) irritacionem certorum emulorum Sue Maiestatis adempta sunt; vt igitur ea quoque ne pereant, dignetur Sua Maiestas ad manus suas regias accipere, et manibus talium suorum fidelium consignare, qui ea et fideliter conservare et cum suis quoque vicinis pacifice vivere sciant atque possint; ad quorum conservacionem firmiorem, aliarumque necessitatum Sue Maiestatis et huius regni sui expedicionem, presertim vt gentibus ac famulis suis stipendiorum solucio