Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
II. A SZÉKESFEHÉRVÁRI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1526. November.
28 SZÉKESFEHÉRVÁRI ORSZÁfííiYULÉS. runt nobis ipse litere vestrarum Dominationum in Iiis modernis turbatissimis temporibus non mediocri solatio, quod intelligamus, illas id agere et curare, quod in eo casu reliquum salutis et opportunum videtur; unde speramus, adjutore domino Deo et sanctissima illius matre , vestrarumque Dominationum maturo consilio, regem imprimis salutarem, deinde ordinem necessarium et postremo firmám et certam defensionem adversus tantum liostem istic adhuc constitui posse. Ad quod illarum saluberrimum institutum adjuvandum, mittemus libentissime citra ullam moram oratores nostros, ut optant, ad conventum ipsum. Verum quia hodie demum literas de hac re vestrarum Dominationum — accephnus, tarn subito oratores expedire non potuimus; curabimus tamen, ut quantum fieri poterit, non morentur. Quod Dominationes vestre, si tardius venerint, boni consulent et augustie temporis ascribent. Interim Dominus Deus dirigat omnia consilia et actus illarum in glóriám nominis suietregni istius salutemet incrementum. Que valeant feliciter. Crocovie feria V. in vigilia omnium Sanctorum. (Kiadva: „Acta Tomiciana." VIII. 257. 1. Es már előbb (hibásan 1527-re téve) Dogiel. Hist. Diplom. Regni Polon. I. 124. 1. Katona. Hist. Grit. Regni Hung. XIX. 748. 1. Kovachich. Supplementum ad Vestigia Comitiorum. 111. 72—3. 11.)