Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

574 A NAGYSZOMisATI ÉS POZSONYI OrSZÁGGYűLÉSEK. Articulus XXXIX. i Si autem laesus ipse et damnum passus magis commo­dum í'ore arbitrabitur, liberum sit illi, eum, qui in exactione decimae aliquam violentiam ac iniuriam intulerit, in ius vocare, et ab eo omne id, quod ablatum foret, ad poenam violentiae simul repetere. Articulus XL. Maiestas Regia publico edicto probibet, sub poena per­petuae infidelitatis, omnes Ordines abstinere a mutua liga et coniuratione ; et si quibuscunque conditionibus , etiam quan­tumuis iustis et honestis, fortassis habita temporis ratione, in sui defensionem forent aliqui coniurati, poena sub praemissa, Maiestas eius iubet id serio in irritum reuocari, et in trans­gressos condigna animaduerti seueritate ; cum praesertim om­nibus , quae ad publicam Regni tranquillitatem pertinent, praemisso modo, Deo authore, bene in ordinem redactis, amplius non sit opus, neque etiam admittatur cuipiam, in­iuriam illatain priuatim vindicare. Articulus XLI. Contra iura et libertates patriae, extra Regnum nemo cogatur iuri stare. etiamsi Judices Regni Ordinarios Maiestas O ' o Regia secuin liaberet; imo ne intra quidem limites Regni patiatur quempiam ad simplicem querelam, nisi citátum et ordine iuris conuictum, damnari, ut a praecessoribus Maiestatis Regiae, Ungariae Regibus fűit obseruatum. Articulus XLII. De bonis et iuribus possessionariis, beneficiis item ac officiis, praefecturisque artium et vectigalium Regiorum, alie­nigenis non conferendis ac inscribendis, Regia Maiestas in bis etiam, adinstar praecessornm Ungariae Regum, se ipsum geret.

Next

/
Oldalképek
Tartalom