Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

560 A NAGYSZOMisATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. de quibus fit hic mentio, cupit Maiestas Regia plenius edocerj. Super mansione Maiestatis Regie in Hungaria, quando­que facienda: Maiestas Sua respondet, quod nihil magis optas­set, quam sepius et continue ferme in illa morarj,jdque adhue etiam cupit, et quantum possibile erit, illud dehinc faciet et petitionis istius benigne recordabitur. Articuli duo sequentes: de executionibus capitulorum et conventuum faciendis, et de sponsionibus coactis , Sue Maie­stati Regie similiter piacent. Piacet etiam alius articulus Maiestati Sue super demoli­tione fortalitiorum alicubi constructorum in fidelium Maiestatis Sue oppressionem. Ceterum Maiestas Sua Regia graciose suscipit obedien­tem hanc oratorum suorum missionem et comparitionem, super quorum petitis et propositis Sua Maiestas nedűm non gravabit eos, sed semper erit dominus eorum graciosus. Que omnia Maiestas Sua voluit eisdem statibus et ordi­nibus clementer jnsinuare, et super singulis aut plerisque articulis eorum, ita, eoque modo responsum esse, quod perinde generaliter aut specialiter non jntendatur, neque censeatur juri regio, Sueque Maiestatis eminentie, superioritati et liber­tati, ceterisque omnibus regium offitium et absolutam potesta­tem concernentibus jn aliqua sui parte contrarium esse, aut derogatum; presertim in ijs, que per Maiestatem Suam, tam­quam eam, que consuetudinum et jurium regnj etaliorum forte non tam exactam habet noticiam et jnformacionem, jgnoran­ter aut per jnadvertentiam fuissent, jn toto vel in parte, con­cessa vel jndulta; que ipso jure et facto per se sunt et esse censentur jrrita, cassa et nulla; reservando sibi propterea contra talia jus suum et debitum excipiendi, nec non addendi, minuendi et corrigendj facultatem, omni modo meliorj quibus potest et debet, Sueque Maiestatis offitio et debito quoque convenit et jncumbit. (Eredeti fogalmazata a bécsi cs. és k. titkos levéltárban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom