Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

552 A NAGYSZOMisATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. tijs quibuscunque post obitum prelibatj Domini Ludovici regis factis, Maiestati Sue Regie quoque piacet. De capitaneo item pro executione justitie deputando, sua quoque Maiestas cum eisdem statibus et ordinibus con­cordabit. Super moueta vero, Maiestas Sua Regia respondet: quod quamvis ex se ipsa cogitet et perpendat, quantum bonj et commodi, nedűm Hungarie regno, ejusque jncolis Maiestatis Sue fidelibus, sed et alijs regnis et provintijs Maiestatis Sue, eidem regno Hungarie adjacentibus et finitimis , diversimode provenire queat, si moneta Hungarica sub justo sui valore conservetur, et de vua patria in aliam transmittatur, ac pro bono publico, et continuatione commertiorum omnium vltro citroque facienda et promovenda, recipiatur; cujus quidem respectu, et ob alias quoque rationabiles causas Maiestas Sua Regia alias mota et inducta fuerat hic Vienne ad cudendam monetam et denarios Hungaricales, quos vulgo Triarios vo­cant; atque etiam Maiestati Sue Regie nullum est dubium, quod regni Hungarie jncole justam nionete sue probam, seu examen liaberent, si non tam diuturna (vt omnibus palam est) intra regni viscera discordia vigeret; verum tamen stati­bus et ordinibus et regnicolis Hungarie, simul et alijs, mani­festum est, et minimé incognitum, quam vilis et levis pretij, et pro parte adulterina, imo ex toto falsa moneta prius in has Maiestatis Sue et jnferioris Austrie provintias irrepserit, ac vnacum alijs bonis, ipsisque etiam monetis, quas Maiestas Sua Regia cudi fecerat, expensa et erogata fuerit, vnde pau­peres illi plebei, bonam seu rectam monetam a falsa hujus­modi discernere nescientes, decepti, et gravi damno affecti fuere ; que, vt-ipsimet status ex sua ipsorum prudentia et juditio consyderare possunt, ex sola divisione et dissensione, in qua regnum illud a tempore obitus felicis memorie Serenis­simi quondam regis Ludovici, usque modo versatur, necessario sequuntur et causantur; cum pro suo quisque placito et desy­derio monetam excuderit, eamque vel malam, vel raro bonam, aut prorsus levem et vitiatam fecerit, adeo, quod Maiestas Sua vltra omne studium, laborem et diligentiam pro avertendo hoc inconvenienti et jncommodo pariter et inobedientia, que

Next

/
Oldalképek
Tartalom