Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

1535. OKT ÓBER —DECZE J1BER. 537 alium conventum pro festő divi Andree apostoli Posonij cele­brandum jndiceret. Etsi Maiestas Sua nolebat fideles suos vlterioribus gra­vare expensis, nihilominus pro eorum desiderio conventnm festi beati Elizabeth hic Posonj celebrandum constituit, vbi de omnibus violentijs et spolijs, maleficijs et actibus poten­tiarijs debitum jmponeret finem, quod videlicet preterita jure emendentur, jn futurum autem nullus fidelium talia attentare audeat, contrarium autem faeientes juxta demerita ipsorum jrremissibiliter puniantur. Item, Quod premissa omnia, commodius et juxta liberta­tém regnicolarum Sue Maiestatis, exequi possint, quemadmo­dum in alijs regnis Sue Maiestatis, ita et in hoc quoque regno Hungarie debitus servetur ordo, Maiestas Sua ex pocioribus dominis prelatis et baronibus, consiliarijs videlicet suis, certos eliget, qui in régimén eiusdem regni continue esse debebunt, ac vice et in persona, auctoritateque Sue Maiestatis, de defen­sione et conservatione libertatis regni, celebrationibusque ju­diciorum, nec non cessatione omnium maleficiorum curare, agere et tractare debebunt, quatenus regnum Maiestatis Sue, satis superque afflictum, deinceps salvum et integrum serve­tur, vt vnus quisque fidelium suorum, pauperes videlicet et divites, sua libertate frui et gaudere possint. Quod Maiestas Sua sedeni suam judiciariam judicibus ordinariis, magistris prothonotarijs et assessoribus juxta anti­quam consuetudinem regni reformabit, per quos de omnibus actibus potentiarijs, a tempore regiminis Sue Maiestatis, judi­cium ^t justiciam administrari facere curabit ; qualiter autem juxta deliberationem consiliariorum eiusdem et judicum ordi­nariorum regni exequutiones fieri debeant, Maiestas Sua su­perinde cum dominis et nobilibus, alijsque regnicolis hic la­tius tractabiti. Item, Considerantes domini et regnicole gravissimas jm­pensas Regie Maiestatis, quas ad tuitionem et conservationem regni a tcertis jam annis fecit, et in futurum quoque factura est, velint juxta oblationem ipsorum nuper per nuncios eorundem ex conventu Thyrnawiensi Wiennam missos , factam, talia Sue Maiestati offerre subsidia, quibus omnia premissa Maies-

Next

/
Oldalképek
Tartalom